라틴어 문장 검색

in is autem negotium maius est, quae per se uitio intus orto intumescunt et ad suppurationem spectant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 1:2)
Cute igitur tantum diducta fit, ut paulum in ima oculi ora descendat hiante scilicet super plaga;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 26:3)
Vt superioris autem palpebrae uitium est, quo parum descendit ideoque oculum non contegit, sic inferioris, quo parum susum attollitur, sed pendet et hiat, neque potest cum superiore committi.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 27:1)
Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 4:3)
Sequitur autem, cum superior caro mollis sit, ut non satis intestina contineat, isque intenta cutis indecore intumescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 1:4)
Venae intumescunt, eaeque intortae conglomerataeque a superiore parte uel ipsum scrotum inplent uel mediam tunicam uel imam:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 9:4)
et nisi celeriter ea inflammatio conquieuit, dolor ad inguina atque ilia peruenit, partesque eae intumescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 11:2)
Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in uesica sanguinem concretum remansisse:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 25:4)
si uulnus hiat, si transfluens urina id non rodit, * * * similiter ante tertium diem quaedam liuida excedunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 29:9)
Si ad colem, indurescit is locus et rubet et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 1:6)
Nam si corpus iam intumuit, neque demitti manus neque educi infans nisi aegerrime potest sequiturque saepe cum uomitu, cum tremore mortifera neruorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 3:2)
sequiturque neruorum distentio et ingens periculum [mortis]. Igitur conpressa uolua conquiescere, hiante leniter trahere oportet, et per has occasiones paulatim eum educere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 5:3)
quod altera uerticis parte modice intumescens sustinet iugulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 16:5)
dein dura et medullossa et ab exteriore parte gibba, rursus inferioribus quoque capitibus intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 24:3)
Id breuius supraque tenuius ad ipsos talos intumescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION