라틴어 문장 검색

Sallustius de Pompeio ait devictis Hispanis tropaea in Pyrenaei iugis constituit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 62)
peregrina ferrugine ut Hibera, id est Hispana:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7721)
gurgite hibero oceano occiduo, id est Hispano.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 9131)
obscura ferrugine alibi "et ferrugine clarus". fer- rugo autem est purpura nigrior Hispana.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4671)
fere enim Hispani omnes acerrimi abactores sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4082)
Hinc Asiatici oratores non contemnendi qui- dem nec celeritate nec copia, sed parum pressi et nimis redundantes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 3:3)
Primam, quod genus erat orationis Asiaticum adulescentiae magis concessum quam senectuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 95장 1:2)
Genera autem Asiaticae dictionis duo sunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 95장 1:3)
unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam concinnis et venustis, qualis in historia Timaeus, in dicendo autem pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etiam Menecles frater eius fuit, quorum utriusque orationes sunt in primis ut Asiatico in genere laudabiles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 95장 1:4)
tamen eruditissimos homines Asiaticos quivis Atheniensis indoctus non verbis, sed sono vocis nec tam bene quam suaviter loquendo facile superabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 43:2)
similes enim sunt dei, si ea nobis obiciunt, quorum nec scientiam neque explanatorem habeamus, tamquam si Poeni aut Hispani in senatu nostro loquerentur sine interprete.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 195:3)
similes enim sunt dei, si ea nobis obiciunt, quorum nec scientiam neque explanatorem habeamus, tamquam si Poeni aut Hispani in senatu nostro loquerentur sine interprete.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 195:3)
iter Asiaticum tuum puto tibi suscipiendum fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 4:1)
ego tamen habeo ἰσοδυναμοῦσαν sed tectiorem ex Q. Muci P. L edicto Asiatico, extra quam si ita negotium gestum est ut eo stari non oporteat ex fide bona, multaque sum secutus Scaevolae, in iis illud in quo sibi libertatem censent Graeci datam, ut Graeci inter se disceptent suis legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 28:2)
quid Galli, quid Hispani, quid Sextus agat vehementer exspecto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION