라틴어 문장 검색

sed et multos exercitus oppidaque hostium Gallorum Hispanorum Afrorum Maurorum aliarumque gentium quas prisci locuntur annales.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 13:3)
Nam Optanus praefectus classis, sciens scarum adeo Italicis litoribus ignotum ut nec nomen Latinum eius piscis habeamus, incredibilem scarorum multitudinem vivariis navibus huc advectam inter Hostiam et Campaniae litus in mare sparsit, miroque ac novo exemplo pisces in mari tamquam in terra fruges aliquas seminavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 10:2)
prima et potissima, ut universa Italia, non sola urbs, lege sumptuaria teneretur, Italicis existimantibus Fanniam legem non in se sed in solos urbanos cives esse conscriptam:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 6:3)
Dux tamen, impatiens haesuri ad moenia Martis, Versus ad Hispanas acies extremaque mundi, Iussit bella geri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:29)
Donasti tenero, Chloe, Luperco Hispanas Tyriasque coccinasque, Et lotam tepido togam Galaeso, Indos sardonychas, Scythas zmaragdos, Et centum dominos novae monetae:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXVIII1)
Piceno quoque venit a cliente Parcae cistula non capax olivae, Et crasso figuli polita caelo Septenaria synthesis Sagunti, Hispanae luteum rotae toreuma, Et lato variata mappa clavo.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI4)
Nam si falciferi defendere templa Tonantis Sollicitisque velim vendere verba reis, Plurimus Hispanas mittet mihi nauta metretas Et fiet vario sordidus aere sinus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVI3)
nulla venit a me Hispani tibi libra pustulati Nec levis toga nec rudes lacernae.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXVI4)
Quam meus Hispano si me Tagus impleat auro, Pascat et Hybla meas, pascat Hymettos apes.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXVIII4)
Tu flexa nitidus coma vagaris, Hispanis ego contumax capillis;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXV3)
I nostro comes, i, libelle, Flavo Longum per mare, sed faventis undae, Et cursu facili tuisque ventis Hispanae pete Tarraconis arces:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, CIV1)
et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr13)
Hinc otiosus sordidam quatit mensam Neroniana nummularius massa, Illinc balucis malleator Hispanae Tritum nitenti fuste verberat saxum;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII4)
unde Italica bella dicta sunt tumultus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4863)
in quo oppidum fuit a Locris conditum, quod secundum Hyginum, qui scripsit de situ urbium Italicarum, olim non est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5532)

SEARCH

MENU NAVIGATION