라틴어 문장 검색

Non semper imbres nubibus hispidos manant in agros aut mare Caspium vexant inaequales procellae usque nec Armeniis in oris, amice Valgi, stat glacies iners mensis per omnis aut Aquilonibus querceta Gargani laborant et foliis viduantur orni:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 91)
O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens, insperata tuae cum veniet pluma superbiae et, quae nunc umeris involitant, deciderint comae, nunc et qui color est puniceae flore prior rosae mutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam, dices "heu," quotiens te speculo videris alterum, "quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit, vel cur his animis incolumes non redeunt genae?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 101)
Iam veris comites, quae mare temperant, inpellunt animae lintea Thraciae, iam nec prata rigent nec fluvii strepunt hiberna nive turgidi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 121)
quod libelli Stoici inter Sericos iacere pulvillos amant, inlitterati num minus nervi rigent minusve languet fascinum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 85)
nempe enim adversa sit facies et demissa brachia et iuncti pedes et a summis ad ima rigens opus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 194:1)
nam et deiecto et arrogantia et in latus inclinato languor et praeduro ac rigente barbaria quaedam ostenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 216:2)
Sic tuto serpens etiam pestifera tractatur, dum riget frigore;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 4:2)
Nunc ego duritiam suadeo et in funere ipso rigere vultum volo et animum ne contrahi quidem patior ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 15:2)
stetere vittae, mollis horrescit coma, anhela corda murmure incluso fremunt, incerta nutant lumina et versi retro torquentur oculi, rursus immoti rigent.
(세네카, 아가멤논 13:2)
at ille, ut altis hispidus silvis aper cum casse vinctus temptat egressus tamen artatque motu vincla et in cassum furit, cupit fluentes undique et caecos sinus dissicere et hostem quaerit implicitus suum.
(세네카, 아가멤논 16:22)
Compositio quoque eius in actionibus ad exemplum Demosthenis riget:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 8:2)
Nec oculos tumentis temptamus vim rigentem movendo incitaturi, nec cetera vitia, dum fervent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 222:5)
quid stabula memorem dira Bistonii gregis suisque regem pabulum armentis datum, solitumque densis hispidum Erymanthi iugis Arcadia quatere nemora Maenalium suem, taurumque centum non levem populis metum?
(세네카, Hercules Furens 3:12)
riget superba Tantalis luctu parens maestusque Phrygio manat in Sipylo lapis.
(세네카, Hercules Furens 5:38)
auctor est Nessus mali quem gravida Nephele Thessalo genuit duci, qua trepidus astris inserit Pindus Caput ultraque nubes Othrys eductus riget.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION