라틴어 문장 검색

nec fas fuit alium rerum exitum esse quam ut illi velut somnio laetiore quam quod mentes eorum capere possent nequiquam eluderentur et nostrum exercitum eadem quae impedierat fortuna expediret, vanam victoriam vanior inritam faceret pax, sponsio interponeretur quae neminem praeter sponsorem obligaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 134:2)
Samnitibus sponsores nos sumus rei satis locupletes in id quod nostrum est, in id quod praestare possumus, corpora nostra et animos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 138:1)
praegressi fetiales ubi ad portam venere, vestem detrahi pacis sponsoribus iubent, manus post tergum vinciri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 147:1)
pepigere tempus tridui, laudatus inde absolvitur Laurentius, sponsor sui et sponsor ingentis lucri.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.45)
Facilius est ut qui multa meretrici dederit homicidium neget, quam ut qui homicidium dederit quicquam negarit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.9)
Nam Asinae cognomentum Corneliis datum est, quoniam princeps Corneliae gentis empto fundo seu filia data marito, cum sponsores ab eo sollemniter poscerentur, asinam cum pecuniae onere produxit in forum, quasi pro sponsoribus praesens pignus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION