라틴어 문장 검색

Ratioest vis discretiva boni et mali, liciti et illiciti, honesti et inhonesticum electione boni et fuga mali;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 49:6)
' itaque dicebat plus tribui divitiis a Zenone, qui eas in praepositis poneret, quam ab Aristotele, qui bonum esse divitias fateretur, sed neque magnum bonum et prae rectis honestisque contemnendum ac despiciendum nec magnopere expetendum, omninoque de istis omnibus verbis a Zenone mutatis ita disputabat, et, quae bona negarentur ab eo esse et quae mala, illa laetioribus nominibus appellari ab eo quam a nobis, haec tristioribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 99:13)
Omnia autem honesta fient, si honesto nos addixerimus idque unum in rebus humanis bonum iudicaverimus quaeque ex eo sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 43:7)
"Haec quiritans properiter emergit e mari, suumque protinus aureum thalamum petit, et reperto, sicut audierat, aegroto puero iam inde a foribus quam maxine boans, Honesta inquit Haec et natalibus nostris bonaeque tuae frugi congruentia, ut primum quidem tuae parentis, immo dominae praecepta calcares, nec sordidis amoribus inimicam meam cruciares, verum etiam hoc aetatis puer tuis licentiosis et immaturis iungeres amplexibus, ut egi nurum scilicet tolerarem inimicam!"
(아풀레이우스, 변신, 5권230)
qui, cum ratio docuerit, quod honestum esset, id esse solum bonum, semper sit necesse est beatus vereque omnia ista nomina possideat, quae irrideri ab inperitis solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 97:2)
Quia, nisi quod honestum est, nullum est aliud bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 106:6)
ei honestum nonsummum modo, sed etiamsolum bonum videtur 91 28sq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)416)
non usque eo tamen ut in capite fortunisque hominum honestissimorum dominentur ei qui relicta virorum bonorum disciplina et quaestum et sumptum Galloni sequi maluerunt atque etiam, quod in illo non fuit, cum audacia perfidiaque vixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 4:1)
Item- que cum de honesto turpique quaeritur, ad animi bona aut mala omnis oratio dirigenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 23장 3:3)
at quae isti bona numerant, ne ipsi quidem honesta dicunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 44:2)
Et quidem, nisi ea vita beata est, quae est eadem honesta, sit aliud necesse est melius vita beata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 50:4)
Democritus luminibus amissis alba scilicet discernere et atra non poterat, at vero bona mala, aequa iniqua, honesta turpia, utilia inutilia, magna parva poterat, et sine varietate colorum licebat vivere beate, sine notione rerum non licebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 114:1)
Pacem demus animo, quam dabit praeceptorum salutarium adsidua meditatio actusque rerum boni et intenta mens ad unius honesti cupiditatem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 232:1)
Nam, sive honestum solum bonum est, ut Stoicis placet, sive, quod honestum est, id ita summum bonum est, quem ad modum Peripateticis vestris videtur, ut omnia ex altera parte collocata vix minimi momenti instar habeant, dubitandum non est, quin numquam possit utilitas cum honestate contendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 14:3)
Quia pars honesti non potest esse nisi honestum, nec summum bonum habebit sinceritatem suam, si aliquid in se viderit dissimile meliori.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 74:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION