라틴어 문장 검색

Nam si tam laxa rura sunt, ut sustineant pecorum greges, omnes sine discrimine canes hordeacea farina cum sero commode pascit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 10:2)
Post haec cavea cum matre claudendi sunt, et farre hordeaceo cum aqua incocto, vel adoreo farre vino resperso modice alendi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 17:1)
Longius autem non est permittendum teneris evagari, sed circa caveam continendi sunt, et farina hordeacea pascendi dum corroborentur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 18:1)
Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est aqua conspersa et subacta, formantur offae, quibus aves saginantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 3:1)
primisque diebus alantur hordeaceo farre vino resperso, nec minus ex quolibet frumento cocta pulticula, et refrigerata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 14:3)
In quo ruta facit nemus Dianae, Argutae tegit ala quod cicadae, Quod formica die comedit uno, Clusae cui folium rosae corona est;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII4)
Hinc cellarius experitur artes, Ut condat vario vafer sapore In rutae folium Capelliana.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXI6)
Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo Utilis, et porris fila resecta suis, Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto, Sed quam cum rutae frondibus ova tegant;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LII6)
Sed dicet te, cum aedis venderes, ne in rutis quidem et caesis solium tibi paternum recepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 226:5)
Nam etiam si verbum aliquod ex scripto definiendum est quam vim habeat, ut cum ex testamentis quid sit penus aut cum ex lege praedi quaeritur quae sint ruta caesa, non scripti genus, sed verbi interpretatio controversiam facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 31장 1:5)
'ruta' et 'menta' recte utrumque ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 3:11)
γόνυ κνήμησ. cras exspecto Leptam et n. ad cuius rutam puleio mihi tui sermonis utendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 23 2:5)
nam ne praeterirem aliquid quod ad argumentum in omni ratione reperiendum pertineret, plura quam a te desiderata erant sum complexus fecique quod saepe liberales venditores solent, ut, cum aedes fundumve vendiderint rutis caesis receptis, concedant tamen aliquid emptori quod ornandi causa apte et loco positum esse videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 4:1)
Ad summam, quemvis ex istis babaecalis in rutae folium coniciet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:1)
nec sursum nec deorsum non cresco, nisi dominum tuum in rutae folium non conieci, nec tibi parsero, licet mehercules Iovem Olympium clames.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION