라틴어 문장 검색

Ipse, si tertiana febris est, tertio die post accessionem dicit aluum duci oportere, quinto post horrorem uomitum elicere, deinde post febrem, sicut illi mos erat, adhuc calidis dari cibum et uinum, sexto die in lectulo detineri:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 2:1)
Igitur si cui cum horrore febris accessit eaque desiit, eodem die et postero tertioque continere se debebit, et aquam tantummodo calidam primo die post febrem sumere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 1:3)
si quarto die cum horrore febris reuertitur, uomere, sicut ante praeceptum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 1:5)
Igitur, si tertio decimo die morbus manebit, balineum neque ante febrem neque postea temptandum erit, nisi interdum iam horrore discusso.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 4:1)
Horror ipse per ea, quae supra scripta sunt, expugnandus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 4:2)
cuius notae sunt horror calidus, neruorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, uomitus, sic ut uox supprimatur, uel sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat, anima deficiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 2:2)
nonnumquam manus quoque dextra torquetur, horror calidus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 1:4)
Somnus urguet, nonnunquam horror aut febris oritur, aut utrunque.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 2:1)
Crudum est autem, in quo magis quasi * uenarum motus est, et grauitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities et, si maior abscessus est, horror aut etiam febricula permanet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 32:1)
quidam sine ulla manifesta causa subito obcaecati sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 67:2)
si febris non defit, eaque in noctem augetur, si inordinati horrores accedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 1:4)
Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is uomuerit, num oculi eius occaecati sint, num obmutuerit, num per nares auresue sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 1:1)
Raro sed aliquando tamen euenit, ut os quidem totum integrum maneat, intus uero ex ictu uena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis mittat, isque ibi concretus magnos dolores moueat, * oculos quibusdam obcaecet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 7:3)
ex hoc horrores, tremoresque nascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 4:2)
At ex tempestatibus, aquilo tussim movet, fauces exasperat, ventrem adstringit, urinam supprimit, horrores excitat, item dolores lateris et pectoris:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 9:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION