라틴어 문장 검색

"Superbum sequiter humilitas, et humilem spiritum suscipiet gloria.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 197:13)
Licet magna superbia in vobis contra nos præcesserit, majortamen humilitas est secuta, quæ, etsi minor esset, tamen omnibusmalis præponderare debet, cum plus debeat prodesse bonum quam noceremalum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 320:2)
ubi autem humilitas, ibi et sapientia," simulcum gloria.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 21:14)
Et ideo ostendens non per corporis indulgentiam, sed per animae elevationem, et cordis humilitatem se invenisse quod verum est, addidit:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:21)
Mortua autem peccata sunt, quae vitae suavitatem habere non possunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:9)
Est etiam sermo suasorius, dulcis ut mel, et tamen peccatoris conscientiam in ipsa suavitate compungens.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:16)
justi autem anima utitur corpore ut instrumento aut organo, quae velut praeclara artifex quo vult obsequium corporis ducit, et effingit de eo speciem quam elegerit, et eas quas voluerit, facit in eo resonare virtutes, pangens nunc modulos castitatis, nunc modulos temperantiae, sobrietatis carmen, integritatis dulcedinem, virginitatis suavitatem, gravitatem viduitatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:12)
ut qui ante hominum genus sermone pavissent, postea mellis dulcedine, aut cantus suavitate mulcerent.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:10)
Quintus autem ordo exsultationis uberrimae habet suavitatem, quod ex hoc corruptibilis corporis carcere in lucem libertatemque pervenerint, et repromissam sibi possideant haereditatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:7)
Una earum nobis suavitati et amori est, blanda conciliatrix gratiae, quae vocatur voluptas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 3:12)
Didicisti ergo humilitatem magis sequi, quam arrogantiam;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 4:13)
Commendatur in oratione humilitas, secretum ac brevitas, cum reprehensione verbositatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 1:2)
Humilitas autem commendat orationem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 3:1)
ne praematuro sermone et infidis auribus vel infirmis quasi incocta committas, atque auditor avertatur et cum horrore fastidiat, qui si coctiora gustaret, spiritalis cibi perciperet suavitatem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:34)
In quo arrogantia nulla, sed humilitas major est, et fructus uberior.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 8:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION