라틴어 문장 검색

et sive ex residua vetere simultate sive intempestiva iactatione severitatis inflatus M. Livium, quia populi iudicio esset damnatus, equum vendere iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 518:1)
Mago non imperio modo senatus periculoque patriae motus, sed metuens etiam ne victor hostis moranti instaret, Liguresque ipsi, relinqui Italiam a Poenis cernentes, ad eos quorum mox in potestate futuri essent deficerent, simul sperans leniorem in navigatione quam in via iactationem volneris fore et curationi omnia commodiora, impositis copiis in naves profectus, vixdum superata Sardinia ex volnere moritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 259:1)
unde, ad reficiendum ex iactatione maritima militem paucis diebus sumptis, excitus pavidis nuntiis omnia circa Carthaginem obtineri armis adferentium, magnis itineribus Zamam contendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 371:2)
sed et suscensebat non immerito Aetolis ob insatiabilem aviditatem praedae et arrogantiam eorum, victoriae gloriam in se rapientium, quae vanitate sua omnium aures offendebat, et Philippo sublato, fractis opibus Macedonici regni Aetolos habendos Graeciae dominos cernebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 126:1)
viros, velut mente capta, cum iactatione fanatica corporis vaticinari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 138:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION