라틴어 문장 검색

Ea fuit, ut cum per legem communem prosecutio homicidiorum in nomine regis annum et diem expectaret, quod spatium uxori aut haeredi occisi datum est ut nomine proprio accusationem peragerent, cumque experentia monstraret quod pars aggravata saepius pretio aut variis modis inducta, aut lite ipsa defatigata, accusationem desereret, atque eo temporis tractu res quasi in oblivionem transieret, et hoc modo prosecutio in nomine regis (quae semper flagrante crimine vivacior est) neglecta esset, ordinatum fuit prudentissime ut prosecutio in nomine regis etiam intra annum et diem admitti possit absque praeiudicio tamen prosecutionis in nomine partis laesae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 33:2)
Atque hoc eius crimen, per se atrox valde, aggravatum est propter causam, quae eum impulerat, quae malitia sane aut odio minime nitebatur, sed ambitione foeda adipiscendi papatum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 4:7)
Etsi autem (domini mei) hoc incoeptum primo intuitu vastum videri possit et immodicum, ut rex propriis copiis illud aggrediatur quod coniunctae copiae tot principum Christianorum non sine magnis laboribus et diuturno bello olim confecerunt, attamen celsitudo sua prudenter secum reputat interdum copias minores sub uno imperio unitas successu feliciores evadere, etsi fama et opinione minus iactentur, quam copias multo ampliores varie commistas, et vinctulo foederum et societatum tantum colligatas, quae plerunque paulo post principia vertuntur in dissidia et dissocationes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:12)
Itaque in Flandriam ad ducissam Burgundiae properavit, narrans se variis fortunae fluctibus iactatam ad eius aulam veluti portum securum confugisse, dissimulans prorsus se unquam antea illic mansisse, sed tanquam iam primum se eo recepisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:13)
4. Illic ancoras iecit, atque ut animos plebis tentaret aliquos ex suis in littus exposuit, multa iactando de copiis quae praesto essent statim subsecuturis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 4:1)
Verum Tidderus iste, qui se de tyranno excidio iactat, nihil aliud fere ab introitu in regnum suum malefico usurpatum exercet et executus est praeter tyrannidem, et tyrannidis artes et facinora.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 19:5)
Quamprimum enim coepit subsidium exigi in provincia Cornibiae, populus confestim murmura et verba odiosa iactare coepit, cum Cornubienses genus hominum essent animis obstinatum, corporis compage et viribus robustissimum, quique duriter in terra sterili degerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:3)
Adeo ut apud vicinos et populares suos iactare non dubitarent regem in iis ignoscendis prudenter sibi consuluisse, quoniam satis sciebat sibi paucos subditos in Anglia reliquos fore, si omnes suspendisset qui cum iis sensissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 7:4)
Verum hoc regis inceptum quod iactatur nobis quidem videtur (regis mores reputantibus et consilia tuta et solida, nec cum vastis aut periculosis cogitationibus commista) minus probabile, nisi forte cupiisset spirare calidum, quod pulmones affectos haberet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:12)
Quamvis igitur relinquamus syllogismo et hujusmodi demonstrationibus famosis ac jactatis jurisdictionem in artes populares et opinabiles (nil enim in hac parte movemus), tamen ad naturam rerum Inductione per omnia, et tam ad minores propositiones quam ad majores, utimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:11)
Quinetiam et recepta quaeque ac jactata mendacia (quae mirabili quodam neglectu per saecula multa obtinuerunt et inveterata sunt) nominatim proscribimus et notamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:4)
quod si quis asserat se adhibita regula aut circumducto circino lineam magis rectam aut circulum magis perfectum posse describere, quam aliquem alium vi sola oculi et manus, is certe non admodum jactator fuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:3)
Quod si inveniatur virtus ponderum minui in sublimi, aggravari in subterraneis, recipiatur pro causa ponderis attractio a massa corporea terrae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:7)
Super omnia ,illi invidiam in se concitant maxime qui fortunarum suarum amplitudinem insolenter et tumide ostentant, nunquam sibi placentes nisi dum potentiam suam iactent vel per pompam exteriorem, vel triumphando de adversariis aut competitoribus suis deiectis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 12:2)
Nequam apud Italos iactatur proverbium, tanto buon, che val niente, adeo bonus, ut ad nihil bonus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION