라틴어 문장 검색

Quaere etiam, si videtur, cur manu alicuius ob oculos suos repente agitata invitus coniveat, cur fulgente caelo a luminis iactu non sua sponte et caput et oculos declinet, cur tonitru vehementius facto sensim pavescat, cur sternumentis quatiatur, cur aut in ardoribus solis aestuet aut in pruinis inmanibus obrigescat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 12:4)
Rex interim, qui cum primum audierat quid in Hibernia gestum esset, haud multum commotus est, sed sperabat se nullo negotio copias Hibernicas (tanquam avium gregem) lapidis iactu dispersurum, atque examen istud apum cum rege suo veluti tinnitu et cymbalis abacturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:28)
Et infortunio quodam galeae pravae quam Parkerus portabat, primo cursu in ore percussus est, ita ut lingua eius gutturi fere affigeretur, unde subito in ipso loco animam efflavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 16:3)
Si facilis offensas remiserit, et delictorum gratiam fecerit, mentem indicat in alto positam esse, supra iniuriarum iactum et tela.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:45)
Etenim Orci galea, quae politicum vere reddidit invisibilem, est consiliorum occultatio et expeditionum celeritas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:12)
Atque eo demum res redibit ut nec centesimum quodque caput sit ad galeam portandam idoneum, praesertim si peditarum spectes, qui exercitus plerunque est robur praecipuum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 6:6)
Et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeae aereae in capitibus eorum, et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장35)
et turmas equorum per ordinem digestas et congressiones fieri et decursus utrorumque et scutorum motus et contorum multitudinem et telorum iactus et aureorum ornamentorum fulgores omnisque generis loricationes.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장3)
Cum adpropinquassent, clamore repentino telorumque multitudine iactus facere coeperunt, uti magnam partem hominum vulneribus adficerent.
(카이사르, 히스파니아 전기 9:3)
Marcius, tribunus militum qui fuisset Pompei, ad nos transfugit, et noctis tertia vigilia in oppido acerrime pugnatum est, ignemque multum miserunt, sic ut omne genus [telorum consumeretur] quibus ignis per iactus solitus est mitti.
(카이사르, 히스파니아 전기 11:4)
Antecedebat testudo pedum LX aequandi loci causa facta item ex fortissimis lignis, convoluta omnibus rebus, quibus ignis iactus et lapides defendi possent.
(카이사르, 내란기, 2권 2:4)
Quibus ille cognitis rebus eruptionisque iam ante capto consilio, ut demonstratum est, tegimenta galeis milites ex viminibus facere atque aggerem iubet comportare.
(카이사르, 내란기, 3권 62:1)
Multum autem ab ictu lapidum, quod unum nostris erat telum, viminea tegimenta galeis imposita defendebant.
(카이사르, 내란기, 3권 63:9)
Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam paratus ad dimicandum animus ut non modo ad insignia accommodanda sed etiam ad galeas induendas scutisque tegimenta detrahenda tempus defuerit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 21장5)
Utriculi quoque recte inponuntur aqua calida repleti, aut bitumen cum hordeacia farina . . . iactum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장41)

SEARCH

MENU NAVIGATION