라틴어 문장 검색

quod superest, nec ipse sum nescius quosdam circumstantium cupere audire, cur non argento uel auro, sed potissimum ex ligno simulacrum fieri uoluerim, idque eos arbitror non tam ignoscendi quam cognoscendi causa desiderare, ut hoc etiam scrupulo liberentur, cum uideant omnem suspicionem criminis abunde confutatam.
(아풀레이우스, 변명 63:5)
sed puerorum auus inuitam eam conciliare studebat in ceterum filio suo Sicinio Claro eoque ceteros procos absterrebat;
(아풀레이우스, 변명 66:3)
Vtinam hercule possem quae deinde dicenda sunt sine maximo causae dispendio transgredi, ne Pontiano, cui errorem suum deprecanti simpliciter ignoui, uidear nunc leuitatem exprobrare.
(아풀레이우스, 변명 72:1)
ignosce munditiis.
(아풀레이우스, 변명 101:8)
quis enim uestrum mihi unum soloecismum ignouerit?
(아풀레이우스, 플로리다 9:2)
quae tamen aliis facile et sane meritissimo ignoscitis.
(아풀레이우스, 플로리다 9:5)
postremo propinquis etiam hominibus inuitis, quodne iam ipsi hereditatem habebant, an quod adhuc illi fidem non habebant, aegre tamen ac difficulter Asclepiades impetrauit breuem mortuo dilationem atque ita uispillonum manibus extortum uelut ab inferis postliminio domum rettulit confestimque spiritum recreauit, confestim animam in corporis latibulis delitiscentem quibusdam medicamentis prouocauit.
(아풀레이우스, 플로리다 19:11)
", et in cubiculum te deduxit comiter, et blande lectulo, collocavit, et satis amanter cooperuit, et osculato tuo capite quam invita discederet vultu prodidit, denique saepe retrorsa respiciens substitit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:15)
quae quanquam invita quod a se ungue latius digrederer, tamen comiter amatoriae militiae brevem commeatum indulsit.
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:3)
"Vi ac potestate Venerei susurrus invitus succubuit maritus et cuncta se facturum spopondit, atque iam luce proximante de manibus uxoria evanuit."
(아풀레이우스, 변신, 5권51)
"Recordare enim quam superbe, quam arroganter nobiscum egerit et ipsa iactatione immodicae ostentationis tumentem suum prodiderit animum, deque tantis divitiis exigua nobis invita proiecerit, confestimque praesentia nostra gravata propelli et efflari exsibilarique nos iusserit."
(아풀레이우스, 변신, 5권79)
"Nec immemor Zephyrus regalis edicti, quamvis invitus, susceptas eas gremio spirantis aurae solo reddidit."
(아풀레이우스, 변신, 5권113)
"Tunc etiam legibus, quae servos alienos perfugas invitis dominis vetant suscipi, prohibeor."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:30)
"Certe ego cum primum sarcinas istas quamquam invitus pertulerit, protinus eum vulturiis gratissimum pabulum futurum praecipitabo."
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:7)
nam et invitos terrore compelli et volentes praemio provocari posse, nec paucos humili servilique vitae renuntiantes ad instar tyrannicae potestatis sectam suam conferre malle.
(아풀레이우스, 변신, 7권 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION