라틴어 문장 검색

Et nunc, Domine, memor esto mei et respice in me; ne vindictam sumas de me pro peccatis meis et pro neglegentiis meis et parentum meorum, quibus peccaverunt ante te,
이제 주님, 저를 기억하시고 저를 살펴보아 주소서. 저의 죄로, 저와 제 조상들이 알지 못하고 저지른 잘못으로 저를 벌하지 마소서. 그들은 당신께 죄를 짓고 (불가타 성경, 토빗기, 3장3)
Et omnibus diebus tuis, fili, Dominum in mente habe et noli velle peccare et praeterire praecepta illius. Iustitiam fac omnibus diebus vitae tuae et noli ire in vias iniquitatis,
얘야, 평생토록 늘 주님을 생각하고, 죄를 짓거나 주님의 계명을 어기려는 뜻을 품지 마라. 평생토록 선행을 하고 불의한 길은 걷지 마라. (불가타 성경, 토빗기, 4장5)
Et, usquedum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum ipsis bona, quia Deus odiens iniquitatem cum ipsis est.
그들이 저희 하느님 앞에서 죄를 짓지 않는 한, 불의를 미워하시는 하느님께서 그들과 함께 계셨기 때문에 그들은 번영하였습니다. (불가타 성경, 유딧기, 5장17)
Et nunc, dominator domine, siquidem est ignorantia in populo isto, et peccant in Deum suum, inspiciemus quoniam est in illis offendiculum hoc et ascendemus et expugnabimus eos;
그러니 이제 저의 상전이신 주인님! 만일 저 백성이 잘못하여 자기들의 하느님께 죄를 지었고, 몰락의 원인이 되는 그 죄를 우리가 그들에게서 찾아낸다면, 올라가서 그들과 싸울 수 있습니다. (불가타 성경, 유딧기, 5장20)
Propter quod, dominator domine, non transeas verbum eius, sed conde illud in corde tuo, quia est verum. Non enim ultio cadit in genus nostrum, neque dominatur gladius super eos, nisi peccent in Deum suum.
그러니 저의 상전이신 주인님! 그의 말을 그냥 넘겨 버리지 마십시오. 그의 말은 참말이니 마음에 새겨 두십시오. 사실 저희 겨레는 하느님께 죄를 짓지 않는 한, 징벌을 당하지도 않고 칼에 압도되지도 않습니다. (불가타 성경, 유딧기, 11장10)
Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos; consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: " Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis ". Sic faciebat Iob cunctis diebus.
그 뒤에 알렉산드로스는 앓아 눕게 되자 죽음이 닥친 것을 알고는, (불가타 성경, 욥기, 1장5)
In omnibus his non peccavit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est.
이 모든 일을 당하고도 욥은 죄를 짓지 않고 하느님께 부당한 행동을 하지 않았다. (불가타 성경, 욥기, 1장22)
Qui ait ad illam: " Quasi una de stultis mulieribus locuta es! Si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? ". In omnibus his non peccavit Iob labiis suis.
그러자 욥이 그 여자에게 말하였다. “당신은 미련한 여자들처럼 말하는구려. 우리가 하느님에게서 좋은 것을 받는다면, 나쁜 것도 받아들여야 하지 않겠소?” 이 모든 일을 당하고도 욥은 제 입술로 죄를 짓지 않았다. (불가타 성경, 욥기, 2장10)
Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
사람을 감시하시는 분이시여 제가 잘못했다 하여도 당신께 무슨 해를 끼칠 수 있습니까? 어찌하여 저를 당신의 과녁으로 삼으셨습니까? 어찌하여 제가 당신께 짐이 되었습니까? (불가타 성경, 욥기, 7장20)
Et si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae,
자네 아들들이 그분께 죄를 지었다면 그분께서는 그들을 그 죄과의 손에 넘기신 것이네. (불가타 성경, 욥기, 8장4)
Si peccaverim, observas me et ab iniquitate mea mundum me esse non pateris.
제가 죄를 지으면 당신께서는 지켜보시다가 저를 그 죄에서 풀어 주지 않으실 것입니다. (불가타 성경, 욥기, 10장14)
Siccitas et calor abstulerunt aquas nivium, et inferi eos, qui peccaverunt.
가뭄과 더위가 눈 녹은 물을 빼앗아 가듯 저승도 죄지은 자들을 채 가 버리네. (불가타 성경, 욥기, 24장19)
cum non dederim ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius;
- 나는 저주로 그의 생명을 요구하여 내 입이 죄짓도록 버려둔 적이 없다네. - (불가타 성경, 욥기, 31장30)
Canit ad homines et dicit: "Peccavi et iustitiam perverti et non debui satisfacere.
그러면 그는 사람들 앞에서 노래하며 말할 것입니다. “내가 죄를 짓고 바른 것을 왜곡하였지만 그에 마땅한 벌을 받지 않았네. (불가타 성경, 욥기, 33장27)
Dixisti enim: "Quid ad te? Vel quid tibi proderit, si ego peccavero?".
“당신께 무슨 소용이 있습니까? 죄짓지 않는다고 저에게 무슨 이득이 있습니까?” 하는 것을? (불가타 성경, 욥기, 35장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION