라틴어 문장 검색

iam nec Lacaenae splendet adulterae famosus hospes nec Priami domus periura pugnacis Achivos Hectoreis opibus refringit nostrisque ductum seditionibus bellum resedit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 35)
difficile est proprie communia dicere, tuque rectius Iliacum carmen deducis in actus quam si proferres ignota indictaque primus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 5:2)
seditione, dolis, scelere atque libidine et ira Iliacos intra muros peccatur et extra.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 210)
his, ego quae nunc, olim quae scripsit Lucilius, eripias si tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est posterius facias praeponens ultima primis, non, ut si solvas 'postquam discordia taetra belli ferratos postis portasque refregit', invenias etiam disiecti membra poetae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 1:8)
rex ille regum, ductor Agamemnon ducum, cuius secutae mille vexillum rates Iliaca velis maria texerunt suis, post decima Phoebi lustra devicto Ilio adest - daturus coniugi iugulum suae.
(세네카, 아가멤논 1:16)
et iam, quod unum pervicax acies videt, Iliacus atra fumus apparot nota.
(세네카, 아가멤논 10:16)
ostro lectus Iliaco nitet merumque in auro veteris Assaraci trahunt.
(세네카, 아가멤논 16:12)
ater favilla squalet Iliaca dies.
(세네카, Troades 22:1)
Iliaca non tu sceptra regali potens
(세네카, Troades 802:1)
cui si longaevae minuisset fata senectae Gallicus Iliacis miles in aggeribus, non ille Antilochi vidisset corpus humari, diceret aut 'O mors, cur mihi sera venis?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b16)
aut quibus in campis Mariano proelia signo stent et Teutonicas Roma refringat opes, barbarus aut Suebo perfusus sanguine Rhenus saucia maerenti corpora vectet aqua.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 320)
nam Vesta, Iliacae felix tutela fauillae, culpam alit et plures condit in ossa faces.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 443)
"plaustris rutilare videres barbarici vaga festa tori coniectaque passim fercula captivasque dapes cirroque madente ferre coronatos redolentia serta lebetas, ilicet increscit Mavors thalamique refringit plus ardens Bellona faces;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 94)
Forte procellosi remeans ex arce Capherei, Phoebados Iliacae raptum satis ulta pudorem, Pallas Erechtheo Xanthum mutabat Hymetto.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium1)
non tu marmora bratteam vitrumque, non testudinis Indicae nitorem, non si quas eboris trabes refractis rostris Marmarici dedere barri figis moenibus aureasque portas exornas asaroticis lapillis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium14)

SEARCH

MENU NAVIGATION