라틴어 문장 검색

plena est voluptatis, si illa scias uti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 4:3)
illud scio, alicui me profuturum si multos admonuero.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 2:5)
Scis illum semper infirmi corporis et exsucti fuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 1:3)
Optimos nos esse, sapientissimos adfirmantibus adsentimur, cum sciamus illos saepe multa mentiri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 11:5)
Nihil indignetur sibi accidere sciatque illa ipsa, quibus laedi videtur, ad universi pertinere et ex iis esse, quae cursum mundi officiumque consummant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 20:2)
Non est beatus, qui scit illa, sed qui facit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 7:15)
At illud scis, quam multis utilis sit, quam multos liberet tormentis, egestate, querellis, suppliciis, taedio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 21:5)
Scire illos esse, qui praesident mundo, qui universa vi sua temperant, qui humani generis tutelam gerunt interdum incuriosi singulorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 50:3)
Quid mihi profuturum est scire illud bonum esse, hoc non esse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 20:3)
Vt sciamus illam apud lenonem fuisse, blanda est;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 2:15)
"scit illum iam obseruari ab hoste."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 9:16)
solebat tamen tam honeste declamare, ut scires illum huic materiae non minus idoneum esse, sed minus familiarem.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 22:2)
Tam facile, inquit, exiit, nocte peruenit ad hostes, rediit, ut scires illum non tunc primum fecisse.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 11:4)
Hoc rettuli ut et ipsum hominem ex aliqua parte nossetis et illud sciretis, quam difficile esset naturam suam effugere.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 20:19)
scis illam unum habuisse pro quo mori posset.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 15:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION