라틴어 문장 검색

cum autem dominatu unius omnia tenerentur neque esset usquam consilio aut auctoritati locus, socios denique tuendae rei publicae, summos viros, amisissem, nec me angoribus dedidi, quibus essem confectus, nisi iis restitissem, nec rursum indignis homine docto voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 3:3)
Possunt enim cuiquam esse utiles angores, sollicitudines, diurni et nocturni metus, vita insidiarur periculorumque plenissima?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 107:3)
atque habet etiam amoenitas ipsa vel sumptuosas vel desidiosas inlecebras multas cupiditatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 12:2)
228M esse autem angore, esse miseria adflictas aut abiectas timiditate et ignavia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 111:7)
424M Graves enim dominae cogitationum lubidines infinita quaedam cogunt atque imperant, quae quia nec expleri nec satiari ullo modo possunt, ad omne facinus inpellunt eos, quos inlecebris suis incenderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 211)
suis te oportet inlecebris ipsa virtus trahat ad verum decus, quid de te alii loquantur, ipsi videant, sed loquentur tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 6:3)
stupra vero et adulteria et omne tale flagitium nullis excitari aliis illecebris nisi voluptatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 52:3)
tu autem qui saepissime curam et angorem animi mei sermone et consilio levasti tuo, qui mihi et in publica re socius et in privatis omnibus conscius et omnium meorum sermonum et consiliorum particeps esse soles, ubinam es?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:4)
de Statio manu misso et non nullis aliis rebus angor equidem, sed iam prorsus occallui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 18 9:1)
etsi haec ipsa fero equidem fronte, ut puto, et vultu bellissime sed angor intimis sensibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 10 6:7)
itaque, ut mones, quantum potero, me ab omnibus molestiis et angoribus abducam transferamque animum ad ea, quibus secundae res ornantur, adversae adiuvantur, tecumque et ero tantum quantum patietur utriusque aetas et valetudo, et si esse una minus poterimus quam volemus, animorum tamen coniunctione iisdemque studiis ita fruemur, ut numquam non una esse videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 13 5:3)
qua re magno opere e re putavi angoris et doloris tui levandi causa pro certis ad te ea, quae essent certa, perscribi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 12 3:7)
' qua re si iam biennium aut triennium est cum virtuti nuntium remisisti delenitus inlecebris voluptatis, in integro res nobis erit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 16 3:5)
quod caput est audaciae, iudices, quis ignorat maximam inlecebram esse peccandi impunitatis spem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 2:4)
itaque praeclare nostri, ut alia multa, molestiam sollicitudinem angorem propter similitudinem corporum aegrorum aegritudinem nominaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 22:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION