라틴어 문장 검색

Si quidquid laesum est, extra est, neque intus reconditum, eodem medicamento tinctum linamentum superdandum est, et quidquid ante adhibuimus, cerato contegendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 24:13)
idque, si intus est, digito illinendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 31:8)
si humidum, vino austero subluendum est, illinendumque faece vini combusta.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 33:3)
tum,quantum ejus aridi fuit, tantumdem mellis infundere, et rudicula miscere, donec similis croco colore fiat, eoque illinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIX De digitorum ulceribus. 1:5)
Ubi jam repressus videbitur humor, ulcusque purum erit, produci carnem conveniet, et foveri pari portione vini ac mellis, superque imponi spongiam ex vino et rosa tinctam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, III De bonis, malisve signis suppurationum. 3:4)
optime tamen sicca linamenta, vel, si purgandum aliquid videtur, in melle tincta imponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 5:10)
Adjicitur celeritati, sicut tormento quoque, si et linum, et id quod ex penicillo est, aliquo medicamento illinitur ex iis, quibus callum exedi posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 13:4)
Raso capite ea medicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad verticem illini debent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 50:1)
Quumque id patefactum, et jam ulcus purum est, conjicienda eo pinna est, illita medicamento cicatricem inducente;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 2:4)
Siccis locis, uti naribus, illita spuma argenti satis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 5:3)
Ubi purum est, eo pinna, eodem modo, quo in aure supra positum est (p. 283, 1. 34), medicamento illita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, ex toto id sanescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, X De polypo. 1:8)
suturam vero illini vel spuma argenti, vel alio glutinante.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XI De ozaena. 1:10)
Adustae gingivae melle illinendae, et mulso eluendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 2:4)
Dens autem scaber, qua parte niger est, radendus est, illinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera myrrhae sit adjecta:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 6:1)
tum os aceto eluere, et illinere vulnus medicamento, quo sanguis supprimatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION