라틴어 문장 검색

atque ille prudens moderandi, si propria ira non impelleretur, addidit insulam Gyarum immitem et sine cultu hominum esse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장15)
precatusque per codicillos, immiti rescripto venas resolvit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 9장6)
igitur dux Romanus diversis artibus, misericordia adversum supplices, celeritate adversus profugos, immitis iis qui latebras insederant ora et exitus specuum sarmentis virgultisque completos igni exurit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장4)
sed tum Paulinus Suetonius obtinebat Britannos, scientia militiae et rumore populi qui neminem sine aemulo sinit, Corbulonis concertator, receptaeque Armeniae decus aequare domitis perduellibus cupiens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 29장4)
se nisi victoribus immitem esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장5)
et venientis Tiridatis Vologesisque de pace legatos haud aspernatus, adiungit iis centuriones cum mandatis non immitibus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 27장2)
hanc oram novissimi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam esse Britanniam adfirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 5:1)
domitae gentes, capti reges et monstratus fatis Vespasianus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 5:2)
Quinto expeditionum anno nave prima transgressus ignotas ad id tempus gentis crebris simul ac prosperis proeliis domuit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 24장 1:1)
Nullam caedem Otho maiore laetitia excepisse, nullum caput tam insatiabilibus oculis perlustrasse dicitur, seu tum primum levata omni sollicitudine mens vacare gaudio coeperat, seu recordatio maiestatis in Galba, amicitiae in Tito Vinio quamvis immitem animum imagine tristi confuderat, Pisonis ut inimici et aemuli caede laetari ius fasque credebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 44장1)
an Vitellium tam inmitis animi fore ut pro incolumi tota domo ne hanc quidem sibi gratiam redderet?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장6)
Pompeius Iudaeos domuit templumque iure victoriae ingressus est:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장2)
domuit autem partim ductu partim auspiciis suis Cantabriam, Aquitaniam, Pannoniam, Delmatiam cum Illyrico omni, item Raetiam et Vindelicos ac Salassos, gentes Inalpinas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 21장 1:1)
praecipue Cantabria domita, cum etiam destillationibus iocinere uitiato ad desperationem redactus contrariam et ancipitem rationem medendi necessario subiit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 81장 1:2)
Asper et immitis, breuiter uis omnia dicam?
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 59장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION