라틴어 문장 검색

) sic honores praemiaque vestra suspicio conferenda certe cum immortalitate, ut sine iis nihil de meo studio perseverantiaque sim remissurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 9 2:2)
Perge igitur, ut agis, nomenque tuum commenda immortalitati atque haec omnia, quae habent speciem gloriae conlectam inanissimis splendoris insignibus contemne, brevia, fucata, caduca existima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 12 6:1)
quorum improbitatem aliquando retundi et non pati impunitate augeri non solum utile est rei p. nostrae sed etiam necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 4:9)
valet ingenio, habet usum, iam pridem in eo genere studi litterarumque versatur, satis facere immortalitati laudum tuarum mirabiliter cupit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 16 5:5)
Hortensi calor multum valebit Gabini absolutio lex impunitatis putatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 4:8)
itaque, patres conscripti, quod ne optandum quidem est homini, immortalitatem quandam per vos esse adepti videmur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 2장 1:1)
omnium denique in illum odia civium ardebant desiderio mei, quem qui tum interemisset, non de impunitate eius, sed de praemiis cogitaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 1:7)
quod caput est audaciae, iudices, quis ignorat maximam inlecebram esse peccandi impunitatis spem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 2:4)
prope ad immortalitatis et religionem et memoriam consecrantur - vos tanti conservatorem populi, tanti sceleris ultorem non modo honoribus nullis adficietis sed etiam ad supplicium rapi patiemini?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 2:3)
ea vis igitur ipsa quae saepe incredibilis huic urbi felicitates atque opes attulit illam perniciem exstinxit ac sustulit, cui primum mentem iniecit ut vi inritare ferroque lacessere fortissimum virum auderet vincereturque ab eo quem si vicisset habiturus esset impunitatem et licentiam sempiternam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 1:3)
31,2 33,2) ab eo petit ut Dicaearchi libros περι` ψυχῆσ sibi mittat, quibus sine dubio in disputatione de immortalitate animae uti volebat (p. 228,2 256,23). quo vero tempore opus ad umbilicum adduxerit, non constat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말13)
sed nescio quo modo, dum lego, adsentior, cum posui librum et mecum ipse de inmortalitate animorum coepi cogitare, adsensio omnis illa elabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:16)
Maxumum vero argumentum est naturam ipsam de inmortalitate animorum tacitam iudicare, quod omnibus curae sunt, et maxumae quidem, quae post mortem futura sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:7)
nemo umquam sine magna spe inmortalitatis se pro patria offerret ad mortem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 31:8)
quam, nisi quid dicis, praetermittamus et hanc totam spem inmortalitatis relinquamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 38:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION