라틴어 문장 검색

Dux ipse nisi confecto praelio non sumit lauream, nec miles arma deponit, nec stipendii mercedem adipiscitur, nisi hoste superato.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:12)
Mors igitur stipendiorum plenitudo, summa mercedis, gratia missionis est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:13)
ac deinde querela de justorum dilata mercede diluitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 1:4)
Nam et illae videntes servantibus legem Dei repositam esse mercedem gloriae, conservari earum ab Angelis habitacula, sibi autem dissimulationis et contumaciae supplicia futura, et pudorem et confusionem;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 5:4)
de quo innoxiae conscientiae recordatione praesumant gloriosam mercedem laboris exigui, quam incipientes recipere, cognoverunt indignas esse hujus temporis passiones, quibus remunerationis aeternae gloria tanta refertur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:19)
et labori merces parata est, qui licet non sit suavis ad gratiam, tamen fructuosus ad praemium est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:21)
et quidquid supra hoc fundamentum aedificaveris, hoc solum ad operis tui fructum, et ad virtutis proficere mercedem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:16)
filii merces fructus ventris (Ps. CXXVI, 3).
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 6:17)
Sed utique Dominus non debuit quasi avarus mercedem gratiae postulare, et justus eam intellexit veram actionem gratiarum esse quae non juberetur, sed deferretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 2:5)
Ideo enim ait, diligenter, quasi solliciti simus, ne immunitas culpae nobis possit obrepere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:5)
Ille quasi mercedem quaerat e terra;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 3:2)
Quos cum in somnum sentirent effusos, per ancoralia quadrupedo gradu repentes, suspensis iniectantes in scaphas, eisdem nihil opinantibus assistebant, et incendente aviditate saevitiam, ne cedentium quidem ulli parcendo, obtruncatis omnibus merces opimas vel utiles nullis repugnantibus avertebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 2:2)
Homines enim eruditos et sobrios, ut infaustos et inutiles vitant, eo quoque accedente, quod et nomenclatores, assueti haec et talia venditare, mercede accepta, lucris quosdam et prandiis inserunt subditicios ignobiles et obscure.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 15:1)
Ecce autem ex index quidam regionum gnarus advenit, et mercede accepta, vadosum locum nocte monstravit, unde superari potuit flumen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 7:1)
Aliam, parens optima, posce mercedem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION