라틴어 문장 검색

ut enim aeque doleamus animo, cum corpore dolemus, fieri tamen permagna accessio potest, si aliquod aeternum et infinitum impendere malum nobis opinemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 72:5)
accedit etiam mors, quae quasi saxum Tantalo semper impendet, tum superstitio, qua qui est imbutus quietus esse numquam potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 78:1)
Quid, quod plurimis locis quasi denuntiant, ut neque sensuum fidem sine ratione nec rationis sensibus exquiramus, atque ut eorum alterum ab altero separemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 13:2)
Ex quo intellegi potest nullum bellum esse iustum, nisi quod aut rebus repetitis geratur aut denuntiatum ante sit et indictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 48:2)
Huic ab auguribus illud idem denuntiatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 83:3)
quo quidem sermone multa divinitus a tribus illis consularibus Cotta deplorata et commemorata narrabat, ut nihil incidisset postea civitati mali, quod non impendere illi tanto ante vidissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 26:2)
Quod primum ferunt Leontinum fecisse Gorgiam, qui permagnum quiddam suscipere ac profiteri videbatur, cum se ad omnia, de quibus quisque audire vellet, esse paratum denuntiaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 103:1)
plus enim aliquanto attulisti, quam tibi erat tributum a nobis ac denuntiatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 144:2)
harum causarum principia suspiciosa ad acerbitatem ab accusatore ponentur, denuntiabiturque commune insidiarum periculum excitabunturque animi, ut attendant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 3:1)
Nam terra continens adventus hostium non modo expectatos, sed etiam repentinos multis indiciis et quasi fragore quodam et sonitu ipso ante denuntiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 9:1)
Cuius excellens in re militari gloria magnaeque extiterunt res bellicae, fecitque idem et saepsit de manubiis comitium et curiam constituitque ius, quo bella indicerentur, quod per se iustissime inventum sanxit fetiali religione, ut omne bellum, quod denuntiatum indictumque non esset, id iniustum esse atque inpium iudicaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 49:2)
Nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi indictum, nisi repetitis rebus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 47:9)
Carthagini male iam diu cogitanti bellum multo ante denuntio, de qua vereri non ante desinam quam illam esse cognovero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 24:3)
Ex quo et illud est Callani, de quo ante dixi, et Homerici Hectoris, qui moriens propinquam Achilli mortem denuntiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 95:1)
Eademque tempestate multis signis Lacedaemoniis Leuctricae pugnae calamitas denuntiabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 109:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION