라틴어 문장 검색

Accepisse pauperibus erogandum et esurientibus plurimis vel cautum esse vel timidum aut - quod apertissimi sceleris est - aliquid inde subtrahere omnium praedonum crudelitatem superat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:10)
Balteo posito habituque mutato, quidquid castrensis peculii fuit, in pauperes erogavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:2)
illa, quia tota in sarcinis erat et in omni orbe peregrina, reversa est ad patriam, ut ibi pauper viveret, ubi dives fuerat, manens in alieno, quae multos prius hospites habuit, et - ne sermonem longius traham - in conspectu Romanae urbis pauperibus erogaret, quod illa teste vendiderat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:14)
Sanetus Exsuperius, Tolosae episcopus, viduae Sareptensis imitator, esuriens pascit alios et ore patiente ieiuniis fame torquetur aliena omnemque substantiam Christi visceribus erogavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:8)
Confero tibi, domine, ad novi operis impensam quod videbitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 24:5)
Opera et impensa periit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:5)
Opera et impensa periit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:10)
Multisne rebellis Gallia iam lustris aetasque impensa labori Dant animos?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:27)
"Sicut ignes fulminum corpora tangunt nec absumunt, sicut ignes Aetnaei montis et Vesuvi montis et ardentium ubique terrarum flagrant nec erogantur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:6)
quarum ea ratio est, ut necessariae nec opera multa nec impensa expleantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 58:3)
Atque etiam illae impensae meliores, muri, navalia, portus, aquarum ductus omniaque, quae ad usum rei publicae pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 80:1)
qua ex insula (non ὑπερβολικῶσ sed verissime loquor) nummus nullus me obtinente erogabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 13:5)
quid enim potest esse tam dissimile quam illo imperante exhaustam esse sumptibus et iacturis provinciam, nobis eam obtinentibus nummum nullum esse erogatum nec privatim nec publice?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 4:7)
rescripsi alterum me moleste ferre, si ego in tenebris laterem nec audiretur Romae nullum in mea provincia nummum nisi in aes alienum erogari, docuique nec mihi conciliare pecuniam licere nec illi capere monuique eum quem plane diligo ut cum alios accusasset cautius viveret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 40:4)
verum tamen ego illud, quamquam est bellum, minoris aestimo quam aestimabatur Marcellino consule, cum ego istos hortulos propter domum antiquam quam tum habebam iucundiores mihi fore putabam et minore impensa quam si Tusculanum refecissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9 8:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION