라틴어 문장 검색

Ut frigidam aegris negamus et lugentibus ac sibi iratis ferrum, ut amentibus, quidquid contra se usurus ardor petit, sic omnino, quae nocitura sunt, impense ac summisse,non numquam etiam miserabiliter rogantibus perseverabimus non dare.
(세네카, 행복론, Liber II 56:1)
Loquendum est pro magnitudine rei impensius et illa adicienda :
(세네카, 행복론, Liber II 108:1)
" Referre facile est, si avarus es, sine impendio, si iners, sine opera.
(세네카, 행복론, Liber II 135:5)
qui meminit, sat sine impendio gratus est.
(세네카, 행복론, Liber III 9:2)
Donavit aliquis magnam pecuniam, sed dives, sed non sensurus impendium ;
(세네카, 행복론, Liber III 35:1)
Quomodo adversus eos hic erit gratus, quibus gratia referri sine impendio non potest, qui negat se ab iis accepisse, a quibus cum maxime accepit, qui et semper daturi sunt et numquam re- cepturi ?
(세네카, 행복론, Liber VI 111:3)
impendio vitae vitam instruunt !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 49:3)
Cares itaque maxima voluptate, filii tui laudibus, quas non dubito quin vel impendio vitae, si potestas detur, in aevum omne sis prorogatura.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 27:3)
" Nemo ullum auferat diem nihil dignum tanto impendio redditurus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 12:3)
peti Helenam, inpendi Iphigeniam;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 3:4)
igitur ignosce ad tam sanctae conscientiae praerogativam raptim perniciterque properantibus, quandoquidem sententiam tuam nec victus ut stolidus accusat nec victor ut argutus inridet, veritatisque respectu dependunt tibi addicti reverentiam, gratiam liberati, proinde impense obsecro ut inter Alethium et Paulum quae veniunt in disceptationem, mox ut utrimque fuerint opposita, discingas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Explicio suo salutem 2:1)
sed quia interdum etsi non per foederum veritatem, saltim per indutiarum imaginem quaedam spei nostrae libertatis fenestra resplendet, impense flagito, uti nos, cum maxime potes, affatu paginae frequentis impertias, sciens tibi in animis obsessorum civium illam manere gratiam, quae obliviscatur obsidentis invidiam, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Calminio suo salutem 2:1)
ut tabernaculi foederis forma consurgeret, totus Israel in eremo ante Beselehelis pedes oblaticii symbolam coacervavit impendii.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 21:4)
et quia sibi maximas humandi funeris partes ipse praeripuit, totum apparatum 1 supercurrentis impendii quod funerando sacerdoti competeret impertiens, saltim ad obsequium quae remanserunt verba conferimus, nihil aliud exaraturi stili scalpentis impressu quam testimonium mutuae dilectionis, ceterum viri mores gesta virtutes indignissime meorum vilitate dictorum ponderabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:1)
est praeterea tibi copiosissima penus aggeratis opipare farta deliciis, modo sit eventilando par animus impendio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION