라틴어 문장 검색

nam nec tu agitare et insequi poetas intermittis, et ego, cui desidiam advocationum obicis, cotidianum hoc patrocinium defendendae adversus te poeticae exerceo.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 4장 1:3)
porro si poetica accusatur, non alium video reum locupletiorem.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 2:2)
'Securus sit' inquit Aper 'et Saleius Bassus et quisquis alius studium poeticae et carminum gloriam fovet, cum causas agere non possit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 3:1)
vulgata dicentium gaudia et imperitorum quoque oculis exposita percenseo:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 5:1)
quos saepius vulgus quoque imperitum et tunicatus hic populus transeuntis nomine vocat et digito demonstrat?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 7장 4:2)
facile perferebat prior ille populus, ut imperitus et rudis, impeditissimarum orationum spatia, atque id ipsum laudabat, si dicendo quis diem eximeret.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 2:2)
traduntque in vicem ac saepe in colonias ac provincias suas scribunt, sive sensus aliquis arguta et brevi sententia effulsit, sive locus exquisito et poetico cultu enituit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 4:2)
exigitur enim iam ab oratore etiam poeticus decor, non Accii aut Pacuvii veterno inquinatus, sed ex Horatii et Virgilii et Lucani sacrario prolatus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 5:1)
nam in loco nihil reverentiae est, in quem nemo nisi aeque imperitus intret;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 3:1)
Rhodii quidam, plurimi Athenienses oratores extiterunt, apud quos omnia populus, omnia imperiti, omnia, ut sic dixerim, omnes poterant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 40장 3:4)
quid multis apud populum contionibus, cum de re publica non imperiti et multi deliberent, sed sapientissimus et unus?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 4:2)
idque apud imperitos humanitas vocabatur, cum pars servitutis esset.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 3:3)
Tum vero non populus tantum et imperita plebs in plausus et immodica studia sed equitum plerique ac senatorum, posito metu incauti, refractis Palatii foribus ruere intus ac se Galbae ostentare, praereptam sibi ultionem querentes, ignavissimus quisque et, ut res docuit, in periculo non ausurus, nimii verbis, linguae feroces;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 35장1)
quorum morte exterriti qui aderant, simul ignara et alieni metus socia imperitorum turba in verba Vitellii iuravere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장5)
promoveri ad quartum a Bedriaco castra placuit, adeo imperite ut quamquam verno tempore anni et tot circum amnibus penuria aquae fatigarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION