라틴어 문장 검색

Sicut enim eum qui pedibus incedens ad eum locum usque peruenire potuisset quod nihil ulterius peruium iaceret incessui ambulandi potentissimum esse censeres, ita eum qui expetendorum finem quo nihil ultra est apprehendit potentissimum necesse est iudices.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:22)
condiciones a se latas, expetita colloquia et denegata commemorat.
(카이사르, 내란기, 1권 32:12)
id sororem quoque Silani Torquatam, priscae sanctimoniae virginem, expetere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장17)
nihil a quoquam expeti nisi cuius fructus ante providerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장7)
A. Vitellio L. Vipstano consulibus cum de supplendo senatu agitaretur primoresque Galliae, quae Comata appellatur, foedera et civitatem Romanam pridem adsecuti, ius adipiscendorum in urbe honorum expeterent, multus ea super re variusque rumor.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장1)
et Vibidiam, virginum Vestalium vetustissimam, oravit pontificis maximi auris adire, clementiam expetere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 32장5)
Per idem tempus legati Parthorum ad expetendum, ut rettuli, Meherdaten missi senatum ingrediuntur mandataque in hunc modum incipiunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 10장1)
tum Agrippina versis artibus per blandimenta iuvenem adgredi, suum potius cubiculum ac sinum offerre contegendis quae prima aetas et summa fortuna expeterent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 13장2)
etiam sapientiae doctoribus tempus impertiebat post epulas, utque contraria adseverantium discordia frueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 16장3)
nec cuiquam iudici grave auris studiis honestis et voluptatibus concessis impertire.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 21장7)
sed expetuntur quos rhetoras vocant;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 2:1)
expetuntur enim legationibus et muneribus ornantur et ipsa plerumque fama bella profligant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 4:4)
ego ut concesserim apud paucos tacito voto quietem pro discordia, bonum et innocentem principem pro pessimis ac flagitiosissimis expetitum, ita neque Paulinum, qua prudentia fuit, sperasse corruptissimo saeculo tantam vulgi moderationem reor ut qui pacem belli amore turbaverant, bellum pacis caritate deponerent, neque aut exercitus linguis moribusque dissonos in hunc consensum potuisse coalescere, aut legatos ac duces magna ex parte luxus egestatis scelerum sibi conscios nisi pollutum obstrictumque meritis suis principem passuros.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 37장2)
bonos imperatores voto expetere, qualiscumque tolerare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장7)
hic, prout ipse amabat litteras, omnibus doctrinis, quibus puerilis aetas impertiri debet, filium erudivit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 1장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION