라틴어 문장 검색

Nam quum iste ideo tali se sponsione ligavit, ut facilius eius posset impetrare amorem, iniuste videtur mulier tali eum ligasse mandato, ut pro suo ulterius amore non deberet esse sollicitus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 3:4)
Mulier autem eum quasi indignum repellit a suo amore, dicens ad amoris sufficere privationem tali[s] postulata et impetrata licentia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 4:4)
Ideoque me vestro dominatui volo subiicere, supplici a vobis orationis affatu deposcens ut vestra in hoc facto mihi iuvamina porrigatis, et ut de vestro mihi concedatis assensu, quatenus vestrae dominationis intuitu licenter valeam amorem mihi dominae pulchrioris adscribere."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 2:3)
"Si tanta tibi esset cordis audacia ut ea, quae diximus, non timeas perscrutari, posses a nobis quod postulas impetrare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 3:2)
"Si mihi volueritis postulata concedere, omnia mihi successura prosperitatis optata cognoscerem."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 3:4)
Cui quum vellet caput Brito penitus amputare, humillima utens prece pontanus veniam a Britone meruit impetrare quaesitam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:10)
Nam, si meae volueris parcere vitae, quod quaeris modico te faciam labore lucrari, ac sine me nil poteris impetrare."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:9)
Magis enim Deo placet qui opportunitate non utitur concessa peccandi, quam cui delinquendi non est attributa potestas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 1:6)
Ac si largas rerum promissiones omittas, ad mulieres nihil postulaturus accedas, quia etsi regio decoreris honore, si nil tamen attuleris, nil penitus apud eas impetrare valebis, sed earum verecundus repelleris ab aula.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:12)
Londinensi editori hanc laudem concedimus, ut poetarum famae dispendio sibi quaestum faciat;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 1:3)
Debetis autem scire, quia, postquam fuerit Antichristus occisus, non statim ueniet dies iudicii, nec statim ueniet Dominus ad iudicium, sed, sicut ex libro Danielis intelligimus, quadraginta dies Dominus concedet electis, ut agant poenitentiam, propterea quia seducti sunt ab Antichristo.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 4:7)
Et utinam hoc mihi tua concedat dignatio, ut quotiescumque filios tuos qui hic sunt visitaveris, vel semel mihi liceat caeteris remotis tui habere copiam, et aestus pectoris mei sine perturbatione proferre.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:4)
Ago gratias humanitati tuae, frater, quod non vocato, sed se impudentius ingerenti, nunc tandem ad spiritale convivium concedis accessum.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:31)
Absit enim ut eorum quemquam amare concesserim, qui amicitiam quaestum putant;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:4)
nihil sibi volens concedi, nihil ipse praestare rogatus, quod iniustum vel inhonestum, vel indecens sit.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION