라틴어 문장 검색

"mori uolui taedio abdicationum et infelicitatis adsiduae, cum in hoc tantum sordes ponerem, ut cum maiore tormento positas resumerem, et absolutio mihi uni non finis esset periculi set initium,"
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 6:2)
Non est hoc repetere beneficium, sed resumere bono loco positum et paratum, ad quod tamen, ut sumatur, manus porrigenda est.
(세네카, 행복론, Liber V 144:3)
postquam est ad oras Taenari ventum et nitor percussit oculos lucis ignotae novus, resumit animos victus et vastas furens quassat catenas;
(세네카, Hercules Furens 12:25)
vincatur mea fortuna dextra, Sunt quidem patriae preces satis efficaces, sed tamen nostro quoque movere fletu, surge et adversa impetu perfringe solito, nunc tuum nulli imparem animum malo resume, nune magna tibi virtute agendum est:
(세네카, Hercules Furens 19:8)
vidi silentum fata nec tantum redi, sed trepidus atrum Cerberum vidit dies et ille solem, nullus Antaeus Libys animam resumit, cecidit ante aras suas Busiris, una est Geryon sparsus manu taurusque populis horridus centum pavor.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:11)
non gravi flatu tibi luctificus Auster nec parum pluvio aethere satiata tellus halitu sicco nocet, sed rex cruentus, pretia qui saevae necis sceptra et nefandos occupat thalamos patris egitque in ortus semet et matri impios fetus regessit, quique, vix mos est feris, fratres sibi ipse genuit - implicitum malum magisque monstrum Sphinge perplexum sua.
(세네카, 오이디푸스 7:48)
callidus medium senex Daedalus librans iter nube sub media stetit, alitem expectans suum (qualis accipitris minas fugit et sparsos metu conligit fetus avis), donec in ponto manus movit implicitas puer compede audacis viae.
(세네카, 오이디푸스 11:47)
implicitus horres, quisquis immissas faces
(세네카, Thyestes 82:1)
sic male relictus igne de magno cinis vires resumit.
(세네카, Troades 562:1)
"hic vultu erectus, at ille laetitia erubuit veniamque rubore poposcit, post hinc germano regis, hinc rege retento Palladiam implicitis manibus subiere Tolosam."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 185)
ubi sane vianti moram non veredorum paucitas sed amicorum multitudo faciebat, quae mihi arto implicita complexu itum reditumque felicem certantibus votis conprecabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 2:2)
hinc aquarum surgit cella coctilium, quae consequenti unguentariae spatii parilitate conquadrat excepto solii capacis hemicyclio, ubi et vis undae ferventis per parietem foraminatum flexilis plumbi meatibus implicita singultat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 4:2)
tum praeterea constat omnem operam, si longa intercapedine quiescat, aegre resumi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 2:1)
in hanc totos emisit puppe rudentes dux Laertiades sociisque resumere pontum imperat et remis Zephyros supplere cadentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:10)
illam sequiturque premitque improbus, illam oculis iterumque iterumque resumit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권236)

SEARCH

MENU NAVIGATION