라틴어 문장 검색

Hoc in memoriam revocat socialem consumptorum responsalitatem, “emptionem, praeter oeconomicam, esse usque moralem actionem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 264:4)
Si quaedam persona, licet eius condicio oeconomica sinat ei plus consumere et impendere, ex more aliquantulum se tegit potius quam calefactionem accendat, opinari licet eam acquisivisse persuasiones et sensum erga ambitum curandum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 270:5)
Amor societatis et sollicitudo de bono communi sunt excellens forma caritatis, quae pertinet non solum ad necessitudines inter personas, verum etiam principium est “grandium necessitudinum, scilicet socialium necessitudinum, oeconomicarum, politicarum”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:2)
“Ut humanior societas reddatur, quoad personam dignior, oportet amorem iterum aestimare in vita sociali – in ambitu politico, oeconomico et culturali – illo in constanti summaque norma agendi posito”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:5)
ne studio nostri pecces odiumque libellis sedulus importes opera vehemente minister.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 132)
illa enim potentissima est, quaeque vere dicitur oeconomica totius causae dispositio, quae nullo modo constitui nisi velut in re praesente potest:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 274:5)
Veni huc nudius tercius et inportavi in manu mea pallium unum adustum in tribus partibus, quod mihi dedit quidam iuvenis, ut portarem ad sutorem;
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 8. Tertii sapientis secunda historia: Pallium 1:30)
discordia civilis quas inportet clades, audisse magis a patribus Syracusanos quam ipsos vidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 279:2)
patres pavor ingens cepit, cum publico nomine, ne quid eae coniurationes coetusque nocturni fraudis occultae aut periculi importarent, tum privatim suorum cuiusque vicem, ne quis adfinis ei noxae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 145:1)
sed ego hinc migrare cesso, ut importem in coloniam hunc auspicio commeatum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 27)
sal enim facile ante inportatur, frumenta publice privatimque expeditius congeruntur, et si defit, holeribus, carne seu leguminibus defenditur, aquae fossuris puteorum et de caelo repentinis tempestatibus ex tegulis excipiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장37)
Denique “Humani sumptus sunt iugiter sumptus oeconomici, et oeconomicae disfunctiones semper prae se ferunt insumptus quoque humanos”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 168:10)
ea aegre patiens Gracchus,cum neque pugnam conserere dictatoris iniussu auderet - pugnandum autem esse, si palam frumentum inportaret, videbat - neque clam inportandi spes esset, farre ex agris circa undique convecto cum conplura dolia conplesset, nuntium ad magistratum Casilinum misit ut exciperent dolia quae amnis deferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 249:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION