라틴어 문장 검색

Adulescens rarissimae formae in tam magna feminarum turba viros corrumpentium nullius se spei praebuit, et cum quarundam usque ad temptandum pervenisset improbitas, erubuit quasi peccasset, quod placuerat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 146:1)
ast ego, cui maiorem diffidentiam minor innocentia facit, super hoc ambiguo sententiae cautiori libentius adhaeresco nec difficulter applicor etiam tuta metuentibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:5)
sed cum pater tuus morti propinquae morbo incumbente succumberet atque ob hoc ipsum publica auctoritas male valentem patremfamilias violentius ad reformandum debitum artaret nec sustineri valeret improbitas executorum, proficiscenti mihi Tolosam iam desperatus litteris imperavit, ut me rogante creditor vester modicas saltim largiretur indutias, precibus orantis citus annui, quia cum Maximo mihi non notitiae solum verum et hospitii vetera iura.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 2:1)
cuius improbitas vel hinc maxime dinoscitur, quod tacetis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:3)
timebat enim verebaturque, ne quam tibi calumniam turbo barbaricus aut militaris concinnaret improbitas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo Salutem. 1:2)
libertatem pro improbitate condemnant:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 11:1)
quocirca delicto huic, quantulumcumque est, inter principia confestim supplico ignosci, diffidentiae tantum, non et superbiae fassus errorem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 1:4)
sub hoc scilicet temperamento, ut, si forte placuissem, non vos arrogantia praeterisse, si secus, non vos improbitas expetisse iudicaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 3:4)
Felix inprobitas optimorum est calamitas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 175)
Nisi vindices delicta, improbitatem adiuves.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 412)
Paucorum improbitas universis calamitas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 542)
Sibi ipsa improbitas cogit fieri iniuriam.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 728)
unde rursum mittuntur Romam legati, flebili uoce auxilium inplorantes, ne penitus misera patria deleretur, ne nomen Romanae prouinciae, quod apud eos tam diu claruerat, exterarum gentium inprobitate obrutum uilesceret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 1:11)
nunc omnes centuriones militesque vestros - adeo in promiscuo licentiam atque improbitatem esse voluit - Pleminios fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 238:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION