라틴어 문장 검색

quae vis est enim quae magis arceat homines ab inprobitate omni, quam si senserint nullum in delictis esse discrimen?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 1:9)
Plaudentibus ergo universis et postulantibus nuptias [fecerunt] obstupui ego et nec Gitona, verecundissimum puerum, sufficere huic petulantiae affirmavi, nec puellam eius aetatis esse, ut muliebris patientiae legem posset accipere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 25:4)
Nihil est tam arduum, quod non improbitas extorqueat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:5)
Quo enim spectant flexae pectine comae, quo facies medicamine attrita et oculorum quoque mollis petulantia, quo incessus arte compositus et ne vestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod formam prostituis, ut vendas?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:2)
Sic totam praedam sola improbitas abstulit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vacca, capella, ovis, et leo.9)
*̓αλλα` τί διατείνομαι in ea civitate, in qua iam pridem non minora praemia, immo maiora nequitia et improbitas quam pudor et virtus habent?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 12:1)
*̓αλλα` ταῦτα τῶͺ ὑπε`ρ ἡμᾶσ μελήσει, cui multum cotidie vigiliarum, multum laboris adicit haec nostra iners et tamen effrenata petulantia.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 5:5)
Ut in vita sic in studiis pulcherrimum et humanissimum existimo severitatem comitatemque miscere, ne illa in tristitiam, haec in petulantiam excedat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 1:1)
quaecumque est veneris subita violata rapina, gaudet, et inprobitas muneris instar habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:490)
Iocus et Petulantia primi cymbala proiciunt;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1114)
ut, si sit M. Caelius, nonne optime patronus occurrat prius conviciis luxuriae, petulantiae, impudicitiae quam veneficii, in quibus solis omnis Ciceronis versatur oratio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 116:3)
habitus corporis, ducitur enim frequenter in argumentum species libidinis, robur petulantiae, his contraria in diversum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 119:5)
Sed quidam ita sunt receptae auctoritatis ac notae verecundiae, ut nocitura sit in eos dicendi petulantia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 142:3)
sunt enim quidam praeduri in hoc oris, ut obstrepant ingenti clamore et medios sermones intercipiant et omnia confundant, quos ut non imitari sic acriter propulsare oportebit, et ipsorum improbitatem retundendo, et iudices vel praesidentes magistratus appellando frequentius, ut loquendi vices serventur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 232:1)
nam improbitas, licet adversario molesta sit, iudici invisa est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 236:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION