라틴어 문장 검색

Quidam, cum vitiosam partem inusserunt, urina vetere humana eluunt,atque ita aequis ponderibus incocta pice liquida cum vetere axungia linunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 11장 2:1)
Vel si antequam tumor discuteretur, in suppurationem convertitur, optimum est ignea lamina collectionem resecare, et quicquid vitiosi est, inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 6:2)
variam et canam improbabis, quod sit incerti coloris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 7:4)
cum praesertim boni pastoris vel prima cura sit annis omnibus in demortuarum vitiosarumque ovium locum totidem vel etiam plura capita substituere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 14:2)
vitiosum locum pecudes aut morsu scalpunt, aut cornu vel ungula fundunt, aut arbori adfricant, parietibusve detergent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 6:2)
Sequitur ut dicamus, quae sit cura vitiosi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 14:4)
Solet etiam vitiosi splenis dolor eas infestare, quod accidit, cum siccitas magna provenit, et, ut Bucolicum loquitur poema, Strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 8:1)
Si scabies infestabit, gypsi et sesami tantundem contento, et cum pice liquida permisceto, vitiosamque partem linito:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 13장 2:4)
Nam in vagis maxime est improbandus, quod eum facillime speculatur accipiter.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 9:3)
nam prolixior ab omnibus improbatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 2:5)
primum, ut omnes vitiosi favi tollantur, et cibus ex integro recens ponatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 8:4)
Eximi autem debent veteres vel vitiosi, et relinqui maxime integri ac melle pleni, et siqui pullos continent, ut examini progenerando reserventur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 10:1)
Callistus improbatam longo discidio, ac si rursum adsumeretur, eo ipso superbam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 2장2)
Conciliato populi fauore temptauit per partem tribunorum, ut sibi Aegyptus prouincia plebi scito daretur, nanctus extraordinarii imperii occasionem, quod Alexandrini regem suum socium atque amicum a senatu appellatum expulerant resque uulgo inprobabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 11장 1:1)
cacozelos et antiquarios, ut diuerso genere uitiosos, pari fastidio spreuit exagitabatque nonnumquam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION