라틴어 문장 검색

iam nunc mente et cogitatione prospicio quae tum studia hominum, qui concursus futuri sint, quantam exspectationem magnitudo iudici sit adlatura, quantam auditorum multitudinem infamia C. Verris concitatura, quantam denique audientiam orationi meae improbitas illius factura sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 2:1)
tu autem velim, si tibi ea quae disputata sunt minus probabuntur, ut aut maius opus institutum putes quam effici potuerit, aut, dum tibi roganti voluerim obsequi, verecundia negandi scribendi me impudentiam suscepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 4:1)
quae vis est enim quae magis arceat homines ab inprobitate omni, quam si senserint nullum in delictis esse discrimen?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 1:9)
Nihil est tam arduum, quod non improbitas extorqueat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:5)
Sic totam praedam sola improbitas abstulit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vacca, capella, ovis, et leo.9)
Hoc pertinere vere ad illos dixerim, Quorum stultitia quaestus impudentiae est.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ex sutore medicus.7)
Primum impudentiam hominis, qui venerit ad aegram, cuius marito inimicissimus, ipsi invisissimus fuerat!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 2:3)
*̓αλλα` τί διατείνομαι in ea civitate, in qua iam pridem non minora praemia, immo maiora nequitia et improbitas quam pudor et virtus habent?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 12:1)
Est enim periculum ne tacitis suffragiis impudentia irrepat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 8:1)
Imbecillum latus, os confusum, haesitans lingua, tardissima inventio, memoria nulla, nihil denique praeter ingenium insanum, et tamen eo impudentia ipsoque illo furore pervenit, ut orator habeatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 4:2)
victa est noverca, ipsa heres ex parte sexta, victus Suburanus, qui exheredatus a patre singulari impudentia alieni patris bona vindicabat, non ausus sui petere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 6:2)
quaecumque est veneris subita violata rapina, gaudet, et inprobitas muneris instar habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:490)
Tu sola exorere quae perturbes haec tua impudentia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 129)
equidem illud, quod in studiis dicendi plerique exercuerunt et exercent, aut nullam artem, quae ἀτεχνία nominatur, puto, (multos enim video sine ratione, sine litteris, qua vel impudentia vel fames duxit, ruentes) aut malam quasi artem, quam κακοτεχνίαν dicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 324:1)
contra turbantes audendum et impudentiae fortiter resistendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 231:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION