라틴어 문장 검색

eo biduo cum esset annonae summa caritas et homines ad theatrum primo, deinde ad senatum concurrissent, impulsu Clodi mea opera frumenti inopiam esse clamarent, cum per eos dies senatus de annona haberetur et ad eius procurationem sermone non solum plebis verum etiam bonorum Pompeius vocaretur idque ipse cuperet multitudoque a me nominatim ut id decernerem postularet, feci et accurate sententiam dixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 1 12:3)
Silium et Ocellam et ceteros credo retardatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 13 6:4)
aut fortasse litterae meae te retardarunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 35-36 4:2)
non oblivione amicitiae nostrae neque intermissione consuetudinis meae superioribus temporibus ad te nullas litteras misi, sed quod priora tempora in ruinis rei p. nostrisque iacuerunt, posteriora autem me a scribendo tuis iniustissimis atque acerbissimis incommodis retardarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 17 1:1)
id M. Fadius pergraviter tulit existimavitque fratrem suum, hominem non sapientem, is impulsu inimicorum suorum eo progressum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 25 4:2)
haec amore magis impulsus scribenda ad te putavi quam quo te arbitrarer monitis et praeceptis egere ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 3 5:1)
haec impulsus benevolentia scripsi paulo severius ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 6 3:5)
quem ad salutem meam voluntas impulit, vis retardavit, auctoritas vestra revocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 4:2)
et forsitan in suscipienda causa temere impulsus adulescentia fecerim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 2:1)
ipsos certo scio non negare ad haec bona Chrysogonum accessisse impulsu suo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장 2:2)
sunt alia magis occulta furta, quae ille, ut istius, credo, animos atque impetus retardaret, benignissime cum quaestore suo communicavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장2)
Porro attractiones et impulsus eodem sensu acceleratrices & motrices nomino.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 27:1)
Voces autem attractionis, impulsus vel propensionis cujuscunq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 27:2)
Accelerari & retardari possunt motus omnes, sed fluxus Temporis absoluti mutari nequit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 34:5)
Projectilia perseverant in motibus suis nisi quatenus a resistentia aeris retardantur & vi gravitatis impelluntur deorsum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION