라틴어 문장 검색

Quisquis nihil reatus impunitum relinquit, delinquit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 35:8)
Si maximum illud ultra quod nihil habent iratae leges ac saevissimi domini quod minentur, in quo imperium suum fortuna consumit, aequo placidoque animo accipimus et scimus mortem malum non esse, ob hoc ne iniuriam quidem, multo facilius alia tolerabimus, damna et dolores, ignominias, locorum commutationes, orbitates, discidia, quae sapientem, etiam si universa circumveniant, non mergunt, nedum ut ad singulorum impulsus maereat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 45:3)
Fundebamus lacrimas ex paenitentia discidii prioris nec plura aut me proloqui aut istum respondere passae sunt mentes gaudiis occupatae.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.66)
Octaviae discidia planxerunt sacros inter penates fratris et patrium larem.
(세네카, 옥타비아 11:18)
Raris forma viris (saecula perspice) inpunita fuit.
(세네카, 파이드라 11:37)
multis ista dabunt litora discidium, litora quae fuerunt castis inimica puellis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1112)
discidium vobis proximus annus erit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 24b10)
Nam et multis aliis similia quibus nullas poenas inrogatis, vanis et fabulosis, inaccusatis et inpunitis, ut innoxiis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 3:1)
Sane et ille artifex pugnorum impunitus ibit?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 2:6)
Asper eram et bene discidium me ferre loquebar, At mihi nunc longe gloria fortis abest.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 51)
Claudi exstinctam esse, sed quo impunitior sit, eo effrenatiorem fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 536:3)
id patres rati contemptu accidere, quod Veliternis civibus suis tam diu impunita defectio esset, decreverunt ut primo quoque tempore ad populum ferretur de bello eis indicendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 224:1)
nec diu proditoribus impunita res fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 364:1)
consules a Benevento in Campanum agrum legiones ducunt non ad frumenta modo, quae iam in herbis erant, corrumpenda, sed ad Capuam oppugnandam, nobilem se consulatum tam opulentae urbis excidio rati facturos, simul et ingens flagitium imperio dempturos, quod urbi tam propinquae tertium annum inpunita defectio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 233:1)
quod ubi est Crispino nuntiatum, ratus conloquium amicum ac familiare quaeri, manente memoria etiam in discidio publicorum foederum privati iuris, paulum a ceteris processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 274:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION