라틴어 문장 검색

moderati enim et nec difficiles nec inhumani senes tolerabilem senectutem agunt, importunitas autem et inhumanitas omni aetati molesta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 10:8)
deinde ista sors inaudita Graecis est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 172:8)
deinde ista sors inaudita Graecis est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 172:8)
exculto enim animo nihil agreste, nihil inhumanum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 46 2:8)
' O superbiam inauditam alios in facinore gloriari, aliis ne dolore quidem impunite licere!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 5:4)
tu tibi, mi Cornifici, fac ut persuadeas non esse me tam imbecillo animo, ne dicam inhumano, ut a te vinci possim aut officiis aut amore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 30 4:1)
non inhumanus est teque, ut mihi visus est, diligit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 4 3:4)
ego ad te Aegyptam misi, quod nec inhumanus est et te visus est mihi diligere, ut is tecum esset, et cum eo cocum, quo uterere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 15 3:3)
quem praeteriens cum incultum horridum maestumque vidisses, etiam si agrestem et inhumanum existimares, tamen libidinosum et perditum non putares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:7)
sine sensu, sine sapore, elinguem, tardum, inhumanum negotium, Cappadocem modo abreptum de grege venalium diceres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 2:2)
nisi forte exspectatis ut illa diluam quae de peculatu ac de eius modi rebus commenticiis inaudita nobis ante hoc tempus ac nova obiecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 4:3)
Naevius neque inhumanus praeco umquam est existimatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 1:6)
Cum maiores ita constituerint ut, qui pro capite diceret, is posteriore loco diceret, nos inaudita criminatione accusatorum priore loco causam dicere intellegis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 2:2)
res autem nova atque inaudita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장14)
volo inauditum facinus ipsius qui id commisit voce convinci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION