라틴어 문장 검색

Sic enim uos reges esse cognoscitis, dum regem et Creatorem uestrum orthodoxa praedicatione cdocti Deum uenerando creditis, eique, quod humana ualet condicio, mentis uestrae sinceram deuotionem exsoluitis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVII. 1:6)
sicut Dominus noster Iesus Christus incarnatus tradidit discipulis suis, qui praesentialiter uiderunt, et audierunt sermones eius, atque sanctorum patrum tradidit symbolum, et generaliter omnes sancti et uniuersales synodi, et omnis probabilium catholicae ecclesiae doctorum chorus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII]. 1:1)
Nunc laudare debemus auctorem regni caelestis, potentiam Creatoris et consilium illius, facta Patris gloriae.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:14)
Non enim cum dicitur per successionem temporis, Deus incarnatur, et Deus incarnatus est, diversa quae fecerit ostendimus, sed pro eodem quod semel fecerit, ista dicuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:7)
Si vero ad facere utraque conjungantur, verissimum est. Et sicut non ostenduntur diversae scientiae cum dicitur de ipso, quia scivit olim incarnandum esse, ita et cum dicitur, olim potuit incarnari, et modo potest incarnatus esse, possibilitas ostenditur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:6)
Sic et cum dicitur prius, quia possibile est Deum incarnari, et postmodum dicimus quia possibile est ipsum incarnatum esse, nec diversum factum nec diversa possibilitas monstratur, sed pro eodem quod prius erat futurum, et modo est praeteritum, utrumque vere dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:8)
Quippe cum dicimus deos, aut dominos seu creatores, rerum quemdam numerum ostendimus, quarum unaquaeque Deus sit, aut Dominus sive Creator cum in individuitate nulla rerum possit esse multitudo, unde et individuam dicimus Trinitatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION