라틴어 문장 검색

deinde dividienda curatio est, et ante horror, tum febris discutienda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장10)
saepe enim sic discutitur, iamque, quod genus febris sit, scire licet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장14)
siquidem eo quoque modo saepe id discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장17)
Si vero primis diebus discussus morbus non est, inciditque in vetustatem, quo die febris expectabitur, in lectulo se contineat, post febrem confricetur, tum cibo adsumpto bibat aquam:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 14장9)
Sed cum haec tarde admodum finiatur nisi primis diebus discussa est, diligentius ab initio praecipiendum est, quid in ea fieri debeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장2)
Igitur, si tertio decimo die morbus manebit, balineum neque ante febrem neque postea temptandum erit, nisi interdum iam horrore discusso.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장20)
sic enim saepe illa discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장25)
Quod non quidem leve est neque incidere potest nisi in febre vehementi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장6)
quorundam discutiendae tristes cogitationes;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장52)
Longus vero fieri potest eorum, quos aqua inter cutem male habet, nisi primis diebus discussus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장2)
at si malum inveteravit, non nisi magna mole discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장18)
si ne per has quidem tormentum tollitur, incidenda cutis est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장50)
Incidendum quoque super talum quattuor fere digitis ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens umor feratur, atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장64)
Primo die abstinere aegrum oportet, secundo ducere alvum, tum, si febris est, eam victus genere discutere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장8)
Saepe enim dies unus aut alter totum dolorem hac ratione discutit, utique si ex vino vel cruditate origo est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION