라틴어 문장 검색

Frontis eum telo taurus utroque fodit.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et apro et tauro et asello 18:3)
corpus Rodit auis rostro, cor fodit ense dolor.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:14)
uerum enimuero, ut ista sese habent, si qua fides hisce rebus impertienda est, debet ille nescio qui puer prouidus, quantum ego audio, et corpore decorus atque integer deligi et animo sollers et ore facundus, ut in eo aut diuina potestas quasi bonis aedibus digne diuersetur, si tamen ea pueri corpore includitur, an ipse animus expergitus cito ad diuinationem suam redigatur, quae ei prompte insita et nulla obliuione saucia et hebes facile resumatur.
(아풀레이우스, 변명 41:3)
praesertim quod conditum cumque, quod obsignatum, quod inclusum domi adseruatur, id omne eodem argumento magicum dicetur aut e cella promptaria in forum atque in iudicium proferetur.
(아풀레이우스, 변명 52:29)
silentium tuum laniatur, pudor tuus carpitur, pectus tuum foditur, uiscera intima protrahuntur.
(아풀레이우스, 변명 83:10)
"Inibi iste Milo deversatur ampliter nummatus et longe opulentus, verum extremae avaritiae et sordis infimae infamis homo, foenus denique copiosum sub arrabone auri et argenti crebriter exercens, exiguo Lare inclusus et aerugini semper intentus, cum uxorem etiam calamitatis suae comitem habeat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:19)
"Haec simul dicens respexit ancillulam, et Myrrhine inquit Lucernam et oleum trade confestim et incluso custode cubiculo protinus facesse."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:34)
"Quorsum itaque tantis laqueis inclusa vestigium porrigam, quibusque tectis vel etiam tenebris abscondita magnae Veneris inevitabiles oculos effugiam?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:33)
"Videsne insistentem celsissimae illi rupi montis ardui verticem, de quo fontis atri fuscae defluunt undae proxumaeque conceptaculo vallis inclusae Stygias irrigant paludes et rauca Cocyti fluenta nutriunt?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:100)
Ac dum fodiens, dum irrigans ceteraque incurvus labore deservit, ego tantisper otiosus placida quiete recreabar.
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:3)
Ac dum de oblationis opportunitate secum noxii deliberant homines, forte fortuna puer ille iunior, proprius pessimae feminae filius, post matutinum laborem studiorum domum se recipiens, prandio iam capto sitiens repertum vini poculum, in quo venenum latebat inclusum, nescius fraudis occultae continua perduxit haustu, atque, ubi fratri suo paratam mortem ebibit, exanimis terrae procumbit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:1)
fodere non debeo, quia sum scholaris,
(ARCHIPOETA, IV69)
qui rebelles lancea fodiens ultrici,
(ARCHIPOETA, IX63)
Sed cum ipse quoque aliquos ex tuis nutrimentis valde carissimos atque dulcissimos necessitatibus ecclesiarum longe abs te positarum concedere coeperis, tunc senties quibus desideriorum stimulis fodiar, quod quidam mihi maxima et dulcissima familiaritate coniuncti non sunt etiam corporaliter mecum.
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:2)
Qui episcopatum desiderat, bonum opus concupiscit, et tamen tam multi, ut episcopatum suscipiant, tenentur inviti, perducuntur, includuntur, custodiuntur, patiuntur tanta quae nolunt, donec eis adsit voluntas suscipiendi operis boni;
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION