라틴어 문장 검색

quamquam Antiochi magister Philo, magnus vir ut tu existimas ipse, negaret in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse, erroremque eorum qui ita putarent coarguit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 17:8)
ex qua existebat etiam opinio, quae esset imbecilla et cum falso incognitoque communis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 52:9)
quibus de causis nihil oportere neque profiteri neque affirmare quemquam neque assensione approbare, cohibereque semper et ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum esset insignis cum aut falsa aut incognita res approbaretur, neque hoc quicquam esse turpius quam cognitioni et perceptioni assensionem approbationemque praecurrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 57:3)
scisse enim te quis coarguere possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 76:2)
atque ut omittam has artis elegantes et ingenuas, ne opifices quidem tueri sua artificia possent, nisi vocabulis uterentur nobis incognitis, usitatis sibi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 6:1)
vestra enim solum legitis vestra amatis, ceteros causa incognita condemnatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 73:4)
neque enim sine multa pertractatione omnium rerum publicarum neque sine legum, morum, iuris scientia neque natura hominum incognita ac moribus in his ipsis rebus satis callide versari et perite potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 48:2)
Ita non nulli, dum operam suam multam existimari volunt, ut toto foro volitare et a causa ad causam ire videantur, causas dicunt incognitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 101:1)
Tum Crassus 'pervulgatas res requiris' inquit 'et tibi non incognitas, Sulpici:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 148:1)
Quod enim factum negatur, id coargui scripto non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 31장 1:3)
Sunt igitur artis inventa, non vetustatis, si est ars ulla rerum incognitarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 47:2)
sunt igitur artis inventa, non vetustatis, si est ars ulla rerum incognitarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 47:2)
sed, opinor, quiescamus, ne nostram culpam coarguamus qui, dum urbem, id est patriam, amamus dumque rem conventuram putamus, ita nos gessimus ut plane interclusi captique simus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 6 4:4)
fateor enim duriorem esse condicionem spectatae virtutis quam incognitae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 11:3)
si quis est qui neminem bona fide in gratiam putet redire posse, non nostram is perfidiam coarguit, sed indicat suam, simulque non de me is peius quam de te existimat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION