라틴어 문장 검색

Quos perduxit dies integra carnis incolumitate durarunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 16:1)
Troiano a chaone licet superius causa huius nominis dicta videatur, tamen quidam dicunt hunc Chaonem pro omnium incolumitate, cum pestilentia laborarent socii Heleni, ex responso immolandum se obtulisse, unde in honorem eius Epirum, quae Campania dicebatur, Chaoniam nominatam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3351)
alii dicunt, [quod] cum Helenus cum Pyrrho ab Ilio navigaret et tempestate iactarentur, Chaonem, unum e Troianis, amicum Heleni, vovisse, ut, si illi periculum evasissent, se pro eorum incolumitate interimeret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3352)
damnet labor liberet, id est quem voto liberet labor proeliandi, parta scilicet victoria, quoniam unusquisque ob incolumitatem recuperatam votis exsolvitur, id est liberatur explicitis sacrificiis, ut est damnabis tu quoque votis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7271)
"quamquam, etsi iustos darem, culpam tamen vel innocentiam novi fato tribui sententiis plurimorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:11)
"Sic nos denique non notaculo corporis, ut putatis, sed innocentiae ac modestiae signo facile dinoscimus:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 7:3)
"Igitur qui innocentiam colit, deo supplicat;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:9)
"Sed nos contemnere malumus opes quam continere, innocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus, malumus nos bonos esse quam prodigos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:18)
aetatis illius ista fuit laus tamquam innocentiae sic Latine loquendi - nec omnium tamen, nam illorum aequalis Caecilium et Pacuvium male locutos videmus - sed omnes tum fere, qui nec extra urbem hanc vixerant neque eos aliqua barbaries domestica infuscaverat, recte loquebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 1:4)
ab iis alii, quae prima secundum naturam nominant, proficiscuntur, in quibus numerant incolumitatem conservationemque omnium partium, valitudinem, sensus integros, doloris vacuitatem, viris, pulchritudinem, cetera generis eiusdem, quorum similia sunt prima in animis quasi virtutum igniculi et semina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 25:1)
Quae copulatio rerum et quasi consentiens ad mundi incolumitatem coagmentatio naturae quem non movet, hunc horum nihil umquam reputavisse certo scio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 119:3)
ore enim continetur et ad usum apte et ad incolumitatis custodiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 145:4)
Quod igitur latissime patet neque ad incolumitatem solum, sed etiam ad opes et potentiam valet plurimum, id amplectamur, ut metus absit, caritas retineatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 31:5)
P. Rutili adulescentiam ad opinionem et innocentiae et iuris scientiae P. Muci commendavit domus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 62:1)
idemque ingeni praesidio innocentiam iudiciorum poena liberare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 202:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION