라틴어 문장 검색

Adulescentibus quoque ac iam potentibus sui, si remedia metu aut intemperantia reiciunt, vis adhibetur ac severitas.
(세네카, 행복론, Liber VI 115:1)
regi vociferatio quoque verborumque intemperantia non ex maiestate est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 41:3)
finitio enim continebat in poenis exigendis intemperantiam animi.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 15:2)
Idem ille Gaius furiosa inconstantia modo barbam capillumque summittens modo tondens Italiae ac Siciliae oras errabundus permetiens et numquam satis certus, utrum lugeri vellet an coli sororem, eodem omni tempore, quo templa illi constituebat ac pulvinaria, eos qui parum maesti fuerant, crudelissima adficiebat animadversione ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 105:1)
Labant humana ac fluunt neque ulla pars vitae nostrae tam obnoxia aut tenera est quam quae maxime placet, ideoque felicissimis optanda mors est, quia in tanta inconstantia turbaque rerum nihil nisi quod praeterit certum est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 130:6)
Omnia itaque sic patitur ut hiemis rigorem et intemperantiam caeli, ut fervores morbosque et cetera forte accidentia, nec de quoquam tam bene iudicat, ut illum quicquam putet consilio fecisse, quod in uno sapiente est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 47:1)
intemperantiam in morbo suam experti parere ipsis in adversa valetudine vetant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 84:2)
Cum omnia quae excesserunt modum noceant, periculosissima felicitatis intemperantia est :
(세네카, De Providentia, book 1 46:1)
nam pigritia et haesitatio pugnam et inconstantiam ostendit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 42:2)
Evenit autem hoc nimia intemperantia et amore caeco rei ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 71:1)
hi sunt, qui novis opibus ebrii, ut et minima cognoscas, per utendi intemperantiam produnt imperitiam possidendi;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 4:1)
testes mihi in praesentiarum avi nostri super hoc negotio Apollinaris et Rusticus advocabuntur, quos laudabili familiaritate coniunxerat litterarum dignitatum, periculorum conscientiarum similitudo, cum in Constantino inconstantiam, in Iovino facilitatem, in Gerontio perfidiam, singula in singulis, omnia in Dardano crimina simul execrarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Aquilino suo salutem 1:2)
etenim insatiatus eundi ardor et hiberno par inconstantia ponto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권112)
Inaequata ista hominum miscentium et commutantium statum boni et mali per inconstantiam sensus et iudicii varietatem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 22장 1:2)
Nam seu diuersi fremat inconstantia uulgi, non alius sedare queat;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae15)

SEARCH

MENU NAVIGATION