라틴어 문장 검색

Atque illo fatente iam tertium esse, existimans haud incorrupta fide tanto post deferre, quae audierat, vinciri eum iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 29:2)
quae, utcumque sunt tradita, incorrupta proferemus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 12:3)
Haerebat inter cupiditatem pudoremque et, quo modestius, quod spectabat, adpeteret, pervicacius oblaturos esse credebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 14:3)
Illi, vero, qui moderati modestique haberi volebant, nimium Britannis concedi, minimum, vero, accipi, dixere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.39)
ipse mihi custos incorruptissimus omniscircum doctores aderat.
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장33)
"Oportet autem huiusmodi inreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, pudicum, prudentem, ornatum, hospitalem, dicibilem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:15)
Inpolluta est virginitatisque perpetuae et in similitudinem Mariae, cum cotidie generet semperque parturiat, incorrupta est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:4)
habeat modestam gerulam, nutricium gravem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:25)
rara est adeo concordia formae atque pudicitiae, sanctos licet horrida mores tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos, praeterea castum ingenium vultumque modesto sanguine ferventem tribuat natura benigna larga manu (quid enim puero conferre potest plus custode et cum natura potentior omni?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X122)
Potuit et ille redire Marmaricus, sed modestior in aestimanda victoria fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GAETULICUM 2:2)
proinde licet quamvis caelum terramque reantur incorrupta fore aeternae mandata saluti:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:8)
Nihil enim huic operi insertum puto aut cognitu inutile aut difficile perceptu, sed omnia quibus sit ingenium tuum vegetius, memoria adminiculatior, oratio sollertior, sermo incorruptior, nisi sicubi nos sub alio ortos caelo Latinae linguae vena non adiuvet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 11:1)
Item Iulius Modestus de feriis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 7:4)
Sed antiquitatum vobis placere iactatis, quod honesta et sobria et modesta sit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 2:1)
Fuit, ut relatum est, facundia Carneades violenta et rapida, scita et tereti Critolaus, modesta Diogenes et sobria;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION