라틴어 문장 검색

unus in hoc Stilicho diversis artibus hoste tris potuit complere duces fregitque furentem cunctando vicitque manu victumque relegat.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:42)
passim neglecti prodiga lucri turba furens strictis odium mucronibus explet.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:240)
tantus in angusto strepitus furit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice16)
nec doleat damnis, quae devius intulit ardor, nec gemat exustas igne furente domos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam23)
Penelope trahat arte procos fallatque furentes stamina nocturnae relegens Laërtia telae:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae13)
adspectu contenta suo non utitur hasta (nam satis est vidisse semel) primumque furentem longius in faciem saxi Pallanta reformat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia58)
cumque omnia secum duceret et requiem membris vesana negaret, invenit pulmonis opem madidumque furenti praebuit, ut tumidae ruerent in mollia fibrae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:137)
dubitassent orgia Bacchi, cui furerent;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:362)
sive quod obicibus discurrens ventus opertis offenso rimosa furit per saxa meatu, dum scrutatur iter, libertatemque reposcens putria multivagis populatur flatibus antra;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:82)
compesce furentem!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:150)
illa colorato Zephyros illapsa volatu numina conclamat pelagi Nymphasque morantes increpat et Fluvios umentibus evocat antris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:2)
His increpat omnes vocibus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:187)
quae sic Gaetuli iaculo percussa leaena aut Hyrcana premens raptorem belua partus aut serpens calcata furit?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:108)
iam mihi barbaricos sitientia pila cruores sponte volant ultroque manus mucrone furenti ducitur et siccum gladium vagina recusat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:134)
cingi se fervidus ille nescit adhuc graviterque adprensa veste morantem increpat Augustum:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:224)

SEARCH

MENU NAVIGATION