라틴어 문장 검색

itaque habiles in omnia quae usus posceret, ad impetus et recursus flexusque capiendos, illas graves et ad omnia praepeditas singulas plures adortae missilibus, simul rostris, ad hoc ignibus iactis ad arbitrium dissipavere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 6:3)
quod si inmortalis foret et mutare soleret corpora, permixtis animantes moribus essent, effugeret canis Hyrcano de semine saepe cornigeri incursum cervi tremeretque per auras aëris accipiter fugiens veniente columba, desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 19:3)
et manuum mira freti virtute pedumque consectabantur silvestria saecla ferarum missilibus saxis et magno pondere clavae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:15)
Illic, bellaci confisus gente Curictum, Quos alit Hadriaco tellus circumflua ponto, Clauditur extrema residens Antonius ora, Cautus ab incursu belli, si sola recedat, Expugnat quae tuta, fames.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:3)
tunc concolor Indo Maurus, inops Nasamon, mixti Garamante perusto Marmaridae volucres, aequaturusque sagittas Medorum, tremulum cum torsit missile, Mazax:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:65)
neque enim impetus illis Incursusque fuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:28)
Confringite tela Pectoris incursu, iugulisque retundite ferrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:30)
Libycae sic bellua terrae,] Sic Libycus densis elephas oppressus ab armis Omne repercussum squalenti missile tergo Frangit, et haerentes mota cute discutit hastas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:58)
Hinc vicina petens placido castella profundo Incursu gemini Martis rapit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:2)
Spargitur innumerum diversis missile votis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:15)
Tum Caesar, metuens, ne frons sibi prima labaret Incursu, tenet obliquas post signa cohortes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:39)
Respice turbatos incursu sanguinis amnes, Et soceri miserere tui.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:40)
Et timet incursus, indignaturque timere.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:6)
sed quodam tempore tanta vis luporum se ibi infudit, ut omnes feras eorum incursus absumeret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 37713)
cumque incursu maris civitas vexaretur, coactum Laomedontem filiam Hesionam ceto obicere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1574)

SEARCH

MENU NAVIGATION