라틴어 문장 검색

tanquam parum sit, si dicatur quid . reor tolerabile, autumo tragicum, prolem dicere inusitatum est, prosapiam insulsum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 89:2)
ergo, si ex alio colligitur aliud, nec improprium nec inusitatum nomen est ratiocinationis, ut quod ex eadem causa inter status quoque habeamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 170:5)
nam fit contra quoque frequenter non indecore.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 281:4)
verum eloquentiae ut indecora iactatio, ita nonnunquam concedenda fiducia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 26:1)
impudens, tumultuosa, iracunda actio omnibus indecora, sed ut quisque aetate, dignitate, usu praecedit, magis in ea reprehendendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 30:1)
unum iam igitur huic loco, quod est sane summae difficultatis, videtur, quibus modis ea, quae sunt parum speciosa quaeque non dicere, si utrumlibet esset liberum, maluissemus, non tamen sint indecora dicentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 61:2)
indecorum est super haec omne nimium, ideoque etiam quod natura rei satis aptum est, nisi modo quoque temperatur, gratiam perdit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 92:1)
nam et corrugare nares, ut Horatius ait, et inflare et movere et digito inquietare et impulso subito spiritu excutere et diducere saepius et plana manu resupinare indecorum est, cum emunctio etiam frequentior non sine causa reprehendatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 227:2)
est et illa indecora in dextrum ac laevum latus vacillatio alternis pedibus insistentium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 275:3)
Tota ante oculos sortis humanae condicio ponatur, nec quantum frequenter evenit, sed quantum plurimum potest evenire, praesumamus animo, si nolumus opprimi nec illis inusitatis velut novis obstupefieri;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 8:3)
Quaedam remedia aliis partibus corporis salutaria velut foeda et indecora adhiberi aliis nequeunt, et quod aliubi prodesset sine damno verecundiae, id fit inhonestum loco vulneris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 29:1)
Itaque uelut ex umbroso et obscuro prodeuntes loco clarae lucis fulgor obcaecat, sic istos e scolis in forum transeuntes omnia tamquam noua et inusitata perturbant, nec ante in oratorem conroborantur, quam multis perdomiti contumeliis puerilem animum scolasticis deliciis languidum uero labore durarunt.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 5:7)
res noua et inusitata supplicium de studiis sumi.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 5:6)
Hoc non frendens nec caput quassans nec quicquam indecorum iudici faciens, cuius tum maxime placidus esse debet et in statu vultus, cum magna pronuntiat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 116:2)
inusitatum effare quod populi horreant,
(세네카, Phoenissae 269:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION