라틴어 문장 검색

verum eloquentiae ut indecora iactatio, ita nonnunquam concedenda fiducia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 26:1)
impudens, tumultuosa, iracunda actio omnibus indecora, sed ut quisque aetate, dignitate, usu praecedit, magis in ea reprehendendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 30:1)
unum iam igitur huic loco, quod est sane summae difficultatis, videtur, quibus modis ea, quae sunt parum speciosa quaeque non dicere, si utrumlibet esset liberum, maluissemus, non tamen sint indecora dicentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 61:2)
si asperum dicas nimium severum, iniustum persuasione labi, pertinacem ultra modum tenacem esse propositi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 91:2)
indecorum est super haec omne nimium, ideoque etiam quod natura rei satis aptum est, nisi modo quoque temperatur, gratiam perdit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 92:1)
verum illi persuasione sua fruantur, qui hominibus, ut sint oratores, satis putant nasci;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 158:1)
nam et corrugare nares, ut Horatius ait, et inflare et movere et digito inquietare et impulso subito spiritu excutere et diducere saepius et plana manu resupinare indecorum est, cum emunctio etiam frequentior non sine causa reprehendatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 227:2)
est et illa indecora in dextrum ac laevum latus vacillatio alternis pedibus insistentium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 275:3)
quo magis miror Plinii Secundi docti in hoc utique libro paene etiam nimium curiosi persuasionem, qui solitum id facere Ciceronem velandorum gratia tradit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 290:3)
sed haec inter ipsos, qui velut sacramento rogati vel etiam superstitione constricti nefas ducunt a suscepta semel persuasione discedere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 78:1)
Cum hac persuasione vivendum est:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 4:4)
Quidni tu, mi Lucili, maximum putes instrumentum beatae vitae hanc persuasionem, unum bonum esse, quod honestum est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 1:1)
sed manebit illi persuasio eadem, nihil illorum malum esse nec dignum, ad quod mens sana deficiat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 31:6)
His adversantibus, quae nobis offundit longa persuasio, fortiter pati mortem quidni gloriosum sit et inter maxima opera mentis humanae ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 17:1)
Qua oratione hunc timendi consensum, quibus ingeni viribus obnixam contra te persuasionem humani generis avertis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 23:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION