라틴어 문장 검색

indica quis tibi uendiderit;
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 3:6)
Itaque ne succenset quidem, si quid in morbo petulantius ausi sunt adversus medentem, et quo animo honores eorum nihilo aestimat, eodem parum honorifice facta.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 67:3)
necessitati quis nisi iniquus suscenset ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 163:10)
Atheniensium tyrannum, memoriae proditur, cum multa in crudelitatem eius ebrius conviva dixisset nec deessent qui vellent manus ei commodare, et alius hinc alius illinc faces subderent, placido animo tulisse et hoc irritantibus respondisse, non magis illi se suscensere quam si quis obligatis oculis in se incurrisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 70:1)
Non oportet adolescentem quicquam nouercae suscensere;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Privignus medicus.37)
Quaslibet indicas operas, numquam tamen indices tam periculosas quam indixisti.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.23)
Indica quis uendiderit;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ter abdicatus venenum tenens.20)
Quod sit luendum morte delictum indica.
(세네카, 파이드라 12:32)
interea nostri quaerunt sibi vulnus ocelli, candida non tecto pectore si qua sedet, sive vagi crines puris in frontibus errant, Indica quos medio vertice gemma tenet.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 22a5)
dicam ego maternos Aetnaeo fulmine partus, Indica Nysaeis arma fugata choris, vesanumque nova nequiquam in vite Lycurgum, Pentheos in triplicis funera rapta greges, curvaque Tyrrhenos delphinum corpora nautas in vada pampinea desiluisse rate, et tibi per mediam bene olentia flumina Diam, unde tuum potant Naxia turba merum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1712)
crimen et illa fuit, patria succensa senecta arboris in frondes condita Myrrha novae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 197)
"venio (desiste moveri nec multum trepida), non ut mihi pressus Araxes imposito sub ponte fluat nec ut ordine prisco Indicus Ausonia potetur casside Ganges, aut ut tigriferi pharetrata per arva Niphatis depopuletur ovans Artaxata Caspia consul."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 199)
pendens rota sulcat inanem aera et in liquido non solvitur orbita tractu, hic triplex uno comitatur Gratia nexu, hic redolet patulo Fortunae Copia cornu, hic spargit calathis, sed flores Flora perennes, hic Cererem Siculam Pharius comitatur Osiris, hic gravidos Pomona sinus pro tempore portat, hic Pallas madidis venit inter prela trapetis, hic distincta latus maculosa nebride Thyias Indica Echionio Bromii rotat orgia thyrso, hic et Sigeis specubus qui Dindyma ludit iam sectus recalet Corybas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 42)
non tu marmora bratteam vitrumque, non testudinis Indicae nitorem, non si quas eboris trabes refractis rostris Marmarici dedere barri figis moenibus aureasque portas exornas asaroticis lapillis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium14)
intra conclave succensum solidus dies et haec abundantia lucis inclusae ut verecundos quosque compellat aliquid se plus putare quam nudos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION