라틴어 문장 검색

hinc etiam est quod nostrum illustre velut accola peregrinatur et in humilibus hospitatur asilis, cum aula vacemus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 169:2)
quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam sumeret agrestem posito diademate falcem Saturnus fugiens, tunc cum virguncula Iuno et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII17)
GALLIS Insubribus, et his accolis Alpium, animi ferarum, corpora plus quam humana erant, sed - experimento deprehensum est, quippe sicut primus impetus eis maior quam virorum est, ita sequens minor quam feminarum - Alpina corpora umente caelo educata habent quiddam simile nivibus suis:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 1:1)
Musulamos atque Gaetulos, accolas Syrtium, Cosso duce compescuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GAETULICUM 1:3)
Regionem istam, quae nunc vocatur Italia, regno Ianus optinuit, qui, ut Hyginus Protarchum Trallianum secutus tradit, cum Camese aeque indigena terram hanc ita participata potentia possidebant, ut regio Camesene, oppidum Ianiculum vocitaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 19:1)
Et scire equidem velim, numquid sit quod argutus Niligena et gentis accola numerorum potentis ex hoc ordine Romanae dispensationis inrideat, an Tuscum quoque Tiberim aliquid ex disciplinis suis hausisse consentiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 37:2)
Tunc Umbris Marsisque ferax, domitusque Sabelle Vomere, piniferis amplexus rupibus omnes Indigenas Latii populos, non deserit ante Hesperiam, quam cum Scyllaeis clauditur undis, Extenditque suas in templa Lacinia rupes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:58)
Accola iam nostrae Degis, Germanice, ripae, A famulis Histri qui tibi venit aquis, Laetus et attonitus viso modo praeside mundi Adfatus comites dicitur esse suos:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, III1)
Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae, Qua videt anticum rustica Flora Iovem:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXII2)
amnisque vadosi accola vulturni fluvius est Campaniae, qui iuxta Cumas cadit in mare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7284)
tunc manus avsoniae omnes terrae habitatores aut indigenae sunt aut advenae aut convenae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3281)
indigenae sunt inde geniti, ut de Faunis dixit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3282)
late sacer hoc est non solum colebatur a civibus, sed etiam ab accolis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5981)
Casta sacerdotes Iunoni festa parabant Et celebres ludos indigenamque bovem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 132)
Nec causam fassus amoris "fide minister" ait "iussorum, nate, meorum, pelle moram solitoque celer delabere cursu, quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt), hanc pete, quodque procul montano gramine pasci armentum regale vides, ad litora verte."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 67:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION