라틴어 문장 검색

Nam fieri posset ut proportio illa in majoribus distantiis satis obtineret, at prope superficiem Planetae, ob inaequales particularum distantias & situs dissimiles, notabiliter erraret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 35:4)
Malim dicere 10" vel 9", propterea quod globus Saturni per lucis inaequalem refrangibilitatem nonnihil dilatatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 36:17)
Quoniam pondera inaequalium crurum canalis aqueae ACQqca aequalia sunt;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 37:1)
Motus inaequales Satellitum Jovis & Saturni à motibus Lunaribus derivare.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 9:1)
inaequalia sint intervalla HI, IK, &c.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 32:3)
Et quod caudae quae prolixiores sunt & latiores, & luce vegetiore micant, sint ad latera convexa paulò splendidiores & limite minus indistincto terminatae quam ad concava.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:11)
& quia vapor in columnae latere praecedente paulo recentior est, ideo etiam is ibidem aliquanto densior erit, lucemque propterea copiosius reflectet, & limite minus indistincto terminabitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:20)
Nihil autem tam inaequale erat;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 52:22)
nec aliud in publico consilio potest fieri, in quo nihil est tam inaequale quam aequalitas ipsa.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 5:3)
quae si confusa turbata permixta sunt, nihil est ipsa aequalitate inaequalius.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 5 3:2)
Iuppiter antiqui contraxit tempora veris perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos et breve ver spatiis exegit quattuor annum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 16:2)
Raptor agit currus et nomine quemque vocando exhortatur equos, quorum per colla iubasque excutit obscura tinctas ferrugine habenas, perque lacus altos et olentia sulphure fertur stagna Palicorum, rupta fervenu terra, et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho, inter inaequales posuerunt moenia portus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:11)
Non semper imbres nubibus hispidos manant in agros aut mare Caspium vexant inaequales procellae usque nec Armeniis in oris, amice Valgi, stat glacies iners mensis per omnis aut Aquilonibus querceta Gargani laborant et foliis viduantur orni:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 91)
Si curatus inaequali tonsore capillos occurri, rides;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 159)
prout cuique libido est, siccat inaequalis calices conviva solutus legibus insanis, seu quis capit acria fortis pocula seu modicis uvescit laetius.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION